de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
quod enim sapientia, pedem ubi poneret, non habebat sublatis officiis omnibus, officia autem tollebantur dilectu[*](dilectu RV delectu N delecto BE) omni et discrimine remoto, quae esse non poterant rebus omnibus[*](add. Mdv.) sic exaequatis, ut inter eas nihil interesset, ex his[*](his istis BE) angustiis ista evaserunt deteriora quam Aristonis. illa tamen simplicia, vestra versuta. roges enim Aristonem, bonane ei videantur haec: vacuitas doloris, divitiae, valitudo; neget. quid? quae contraria sunt his, malane? nihilo magis. Zenonem roges; respondeat totidem verbis. admirantes quaeramus ab utroque, quonam modo vitam agere possimus, si nihil interesse nostra putemus, valeamus aegrine simus, vacemus an cruciemur dolore, frigus, famem propulsare possimus necne possimus. Vives, inquit Aristo, magnifice atque praeclare, quod erit cumque visum ages, numquam angere, numquam cupies, numquam timebis.
Quid Zeno? Portenta haec[*](haec om. BE) esse dicit,[*](dicis BE) neque ea ratione ullo modo posse vivi; se[*](se Mdv. sed) dicere inter honestum et turpe nimium quantum, nescio quid inmensum, inter ceteras res nihil omnino interesse. idem adhuc;
audi reliqua et risum contine, si potes: Media illa, inquit, inter quae nihil interest, tamen eius modi sunt, ut eorum alia eligenda sint, alia reicienda, alia omnino neglegenda, hoc est, ut eorum alia velis, alia nolis, alia non cures.—At[*](At N2 ac) modo dixeras nihil in istis[*](istis his V) rebus[*](rebus om. BE) esse, quod interesset.—Et nunc idem dico, inquiet, sed ad virtutes et ad vitia nihil interesse.