de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

exilio atque i/nopia'. illi igitur antiqui non tam acute optabiliorem illam vitam putant, praestantiorem, beatiorem, Stoici autem tantum modo praeponendam in seligendo,[*](seligendo edd. se legendo) non quo beatior ea[*](ea V ex) vita sit, sed quod ad naturam accommodatior.

Et, qui sapientes non sint, omnes aeque esse[*](esse om. BE) miseros, Stoici hoc videlicet viderunt, illos autem id fugerat superiores, qui non arbitrabantur homines[*](add. Se.) sceleribus et parricidiis inquinatos nihilo miseriores esse quam eos, qui, cum caste et integre viverent, nondum perfectam illam[*](illam perfectam BE) sapientiam essent consecuti.

atque hoc loco similitudines eas, quibus illi uti solent, dissimillimas proferebas.[*](proferebas p. 107, 23 sqq. ) quis enim ignorat, si plures

p.149
ex alto emergere velint, propius fore eos quidem ad respirandum, qui ad summam iam aquam[*](aquam iam BE) adpropinquent, sed nihilo magis respirare posse quam eos, qui sint in profundo? nihil igitur adiuvat procedere et progredi in virtute, quo minus miserrimus sit, ante quam ad eam pervenerit, quoniam in aqua nihil adiuvat, et, quoniam catuli, qui iam dispecturi[*](dispecturi NV despecturi) sunt, caeci aeque et ii, qui modo nati, Platonem quoque necesse est, quoniam nondum videbat sapientiam, aeque caecum[*](caecum ceco R) animo ac[*](ac RNV et BE) Phalarim fuisse?

ista similia non sunt, Cato, in quibus quamvis multum processeris tamen illud in eadem causa est, a quo abesse velis, donec evaseris; nec enim ille respirat, ante quam emersit, et catuli aeque caeci, prius quam dispexerunt,[*](dispexerunt Lamb. despexerunt RNV depexerunt BE) ac si ita futuri semper essent. illa sunt similia: hebes[*](hebes NV habes BER) acies est cuipiam oculorum, corpore alius senescit;[*](senescit Mdv. nescit ERN1 nestit B languescit N2V) hi curatione adhibita levantur in dies, valet alter plus cotidie, alter videt. his similes sunt omnes, qui virtuti student; levantur vitiis, levantur erroribus, nisi forte censes Ti.[*](censes Ti. censesti N consesti R censes ca (= causa) V censes (om. ti) BE) Gracchum patrem non beatiorem fuisse[*]('Aldus primus addidisse videtur' Mdv.) quam filium, cum alter stabilire rem publicam studuerit, alter evertere. nec tamen ille erat sapiens— quis enim hoc aut quando aut ubi aut unde?—; sed quia studebat laudi et dignitati, multum in virtute processerat.