de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

ut quidam philosophi, cum a sensibus profecti maiora quaedam et diviniora vidissent, sensus reliquerunt, sic isti, cum ex appetitione rerum virtutis pulchritudinem aspexissent, omnia, quae praeter[*](praeter RV propter BEN) virtutem ipsam viderant, abiecerunt obliti naturam omnem appetendarum rerum ita late patere, ut a principiis permanaret[*](permanaret edd. permaneret BERN perveniret V) ad fines,[*](finem NV) neque intellegunt se rerum illarum pulchrarum atque admirabilium fundamenta subducere.

Itaque mihi videntur omnes quidem illi errasse, qui finem bonorum esse dixerunt honeste vivere, sed alius alio magis, Pyrrho scilicet maxime, qui virtute constituta nihil omnino, quod appetendum sit, relinquat, deinde Aristo, qui nihil relinquere non est ausus, introduxit autem, quibus commotus sapiens appeteret

p.139
aliquid, quodcumque[*](quodcumque (ante in) N quod cuique BEV cuique R) in mentem incideret, et quodcumque tamquam occurreret. is hoc melior quam Pyrrho, quod aliquod genus appetendi dedit, deterior quam ceteri, quod penitus a[*](a N2 (in ras. in fine versus), om. BERV) natura[*](natura (in marg. ad initium versus add.) N2 ) recessit. Stoici autem, quod finem bonorum in una virtute ponunt, similes sunt illorum; quod autem principium officii quaerunt, melius quam Pyrrho; quod ea non occurrentia fingunt, vincunt Aristonem; quod autem ea, quae[*](que (q B) et ad BE) ad naturam accommodata et per se assumenda esse dicunt, non adiungunt ad finem bonorum, desciscunt a natura et quodam modo sunt non dissimiles Aristonis. ille enim occurrentia nescio quae comminiscebatur; hi autem ponunt illi quidem prima naturae, sed ea seiungunt a finibus et a[*](a (post et) om. BE) summa bonorum; quae cum praeponunt,[*](praeponunt A. (?) Man. proponunt) ut sit aliqua rerum selectio, naturam videntur sequi; cum autem negant ea quicquam ad beatam vitam pertinere, rursus naturam relinquunt.

Atque adhuc ea dixi, causa cur[*](cur N2 in ras., cum BERV. Recte interpr. C. F. W. Mue.: Quae adhuc dixi, ea erant, ex quibus appareret, cur causa non fuisset) Zenoni non fuisset, quam ob rem a superiorum auctoritate discederet. nunc reliqua videamus, nisi aut ad haec, Cato, dicere aliquid vis aut nos iam longiores sumus.

Neutrum vero, inquit ille. nam et a te perfici istam disputationem volo, nec tua mihi oratio longa videri potest.

Optime, inquam. quid enim mihi potest esse optatius quam cum Catone, omnium virtutum auctore, de virtutibus disputare?

sed primum illud vide, gravissimam illam vestram sententiam, quae familiam ducit, honestum quod sit, id esse bonum solum[*](bonum solum BERNV) honesteque vivere bonorum finem, communem fore vobis cum

p.140
omnibus, qui in una virtute constituunt finem bonorum, quodque dicitis, informari non posse virtutem, si quicquam, nisi quod honestum sit, numeretur, idem dicetur ab illis, modo quos[*](modo quos BERNV) nominavi. mihi autem aequius videbatur Zenonem cum Polemone disceptantem, a quo quae essent principia naturae acceperat,[*](acceperat V accederat R ac- cederet BE concederat N) a communibus initiis progredientem videre ubi primum insisteret et unde causa controversiae nasceretur, non stantem cum iis, qui ne dicerent quidem sua summa bona esse a[*](a N2V om. BERN1 ) natura profecta, uti isdem argumentis, quibus illi uterentur, isdemque sententiis.

Minime vero illud probo, quod, cum docuistis, ut vobis videmini, bonum solum[*](bonum solum BERV solum bonum N) esse, quod honestum sit, tum rursum[*](rursus RV) dicitis initia proponi necesse esse apta[*](esse apta NV est acta BER) et accommodata naturae, quorum ex selectione[*](ex selectione Ald. nepos, ex electione RN exelectione BEV) virtus possit existere. non enim in selectione virtus ponenda erat, ut id ipsum, quod erat bonorum ultimum, aliud aliquid[*](aliquod BE) adquireret. nam omnia, quae sumenda quaeque legenda aut optanda sunt, inesse debent in summa bonorum, ut is, qui eam adeptus sit, nihil praeterea desideret. videsne ut, quibus summa est in voluptate, perspicuum sit quid iis[*](iis edd. his) faciendum sit aut non faciendum? ut nemo dubitet, eorum omnia officia quo spectare, quid sequi, quid fugere debeant? sit hoc ultimum bonorum, quod nunc a me defenditur; apparet statim, quae sint officia, quae actiones. vobis autem, quibus nihil est aliud propositum nisi rectum atque honestum, unde officii, unde agendi principium nascatur non reperietis.

Hoc igitur quaerentes[*](quaerentes (queretes cod. Spir.) Gz. queritis) omnes, et ii, qui quodcumque in mentem veniat aut quodcumque occurrat se sequi dicent, et vos ad naturam

p.141
revertemini.[*](revertemini N revertimini) quibus natura iure responderit non esse verum aliunde finem beate vivendi, a se principia rei gerendae peti; esse[*](peti esse N2V petiisse RN1 peciisse BE) enim unam rationem, qua et principia rerum agendarum et ultima bonorum continerentur, atque ut Aristonis esset explosa sententia dicentis nihil differre aliud ab alio, nec esse res ullas praeter virtutes et vitia, inter quas quicquam omnino interesset, sic errare Zenonem, qui nulla in re nisi in virtute aut vitio propensionem ne minimi quidem momenti ad summum bonum adipiscendum esse diceret et, cum ad beatam vitam nullum momentum cetera haberent,[*](cetera haberent Brem. (ceterae res haberent Dav.) ea res haberet BER) ad appetitionem tamen[*](tamen Dav. autem BER) rerum esse in iis momenta diceret;[*](et cum ad ... momenta diceret (v. 13) om. NV) quasi vero haec appetitio non ad summi boni adeptionem pertineret! Quid autem minus consentaneum est quam quod aiunt cognito summo bono reverti se ad naturam, ut ex[*](ex BE ab) ea petant agendi principium, id est officii?

non enim actionis aut officii ratio impellit ad ea, quae secundum naturam sunt, petenda,[*](petenda appetenda dett. ) sed ab iis et appetitio et actio commovetur.

Nunc venio ad tua illa[*](tua illa BENV illa tua R cf. p. 62, 14 ) brevia, quae consectaria esse dicebas,[*](dicebasp. 98, 21) et primum illud, quo nihil potest brevius: Bonum omne laudabile, laudabile autem honestum,[*](autem honestum autem omne honestum dett. ) bonum igitur omne honestum. O plumbeum pugionem! quis enim tibi primum illud concesserit?—quo quidem concesso nihil opus est secundo; si enim omne bonum laudabile est,