de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
alterum significari idem, ut si diceretur, officia media omnia[*](omnia media BE) aut pleraque servantem vivere. hoc sic expositum dissimile est superiori. illud enim rectum est—quod kato/rqwma dicebas—contingitque[*](contigitque AV) sapienti soli, hoc autem inchoati cuiusdam officii est, non perfecti, quod cadere in non nullos insipientes potest. tertium autem omnibus aut maximis rebus iis, quae secundum naturam sint, fruentem vivere. hoc non est positum in nostra actione. completur enim et ex eo genere vitae, quod virtute fruitur, et ex iis rebus, quae sunt secundum naturam neque sunt in nostra potestate. sed hoc summum bonum, quod tertia significatione intellegitur, eaque vita, quae ex summo bono degitur, quia coniuncta ei virtus est,[*](est virtus BE) in sapientem solum cadit, isque finis bonorum, ut ab ipsis Stoicis scriptum videmus, a Xenocrate atque ab Aristotele constitutus est. itaque ab iis constitutio illa prima naturae,[*](nature N (e ab alt. m. in ras.), V natura) a qua tu quoque ordiebare,[*](ordiebarep. 93, 25 sqq.) his prope verbis exponitur:
Omnis natura vult esse conservatrix sui, ut et salva sit et in genere conservetur suo. ad hanc rem aiunt artis quoque requisitas, quae naturam adiuvarent in quibus ea numeretur in primis, quae est vivendi[*](quaest viden A In his syllabis desinit A additis verbis Multa desunt) [*](videndi N) ars, ut tueatur, quod a natura datum sit, quod desit, adquirat. idemque diviserunt naturam hominis in animum et corpus. cumque eorum utrumque per se expetendum esse dixissent, virtutes quoque utriusque eorum per se expetendas esse dicebant, et cum animum infinita[*](add. Lamb.) quadam laude anteponerent corpori, virtutes quoque animi bonis corporis anteponebant.
Sed cum sapientiam