de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

inest in eadem explicatione naturae insatiabilis quaedam e cognoscendis rebus voluptas, in qua una confectis rebus necessariis vacui negotiis honeste ac liberaliter possimus vivere. Ergo in hac ratione tota de maximis fere rebus Stoici illos secuti sunt, ut et deos esse et quattuor ex rebus omnia constare dicerent. cum autem quaereretur res admodum difficilis, num quinta quaedam natura videretur esse, ex qua ratio et intellegentia oriretur, in quo etiam de animis cuius generis

p.125
essent quaereretur, Zeno id dixit esse ignem, non nulla deinde aliter, sed ea pauca; de maxima autem re eodem modo, divina mente atque natura mundum universum et[*](et etiam A) eius maximas partis administrari. Materiam vero rerum et copiam apud hos exilem, apud illos uberrimam reperiemus.

quam multa ab iis conquisita et collecta sunt de omnium animantium genere, ortu, membris, aetatibus! quam multa de rebus iis, quae gignuntur e terra! quam multae quamque de variis rebus et causae, cur quidque fiat, et demonstrationes, quem ad modum quidque fiat! qua ex omni copia plurima et certissima argumenta sumuntur[*](sumentur R) ad cuiusque rei naturam explicandam. Ergo adhuc, quantum equidem intellego, causa non videtur fuisse mutandi nominis. non enim, si omnia non sequebatur, idcirco non erat ortus illinc. equidem etiam Epicurum,[*](Epicurum edd. epicurorum) in physicis quidem, Democriteum[*](Democriteum (Democritium) Vict. democritum ('potuitne Cicero scribere: Epicuro erum, in ph. q., Democritum puto?' Mdv.)) puto. pauca mutat vel plura sane; at cum de plurimis[*](de plurimis P. Man. e plurimis) eadem dicit, tum certe de maximis. quod idem[*](idem Ern. item) cum vestri faciant, non satis magnam tribuunt inventoribus gratiam.

Sed haec hactenus. nunc videamus, quaeso, de summo bono, quod continet philosophiam, quid tandem attulerit, quam ob rem ab inventoribus tamquam a parentibus dissentiret. hoc igitur loco, quamquam a te, Cato, diligenter est explicatum, finis hic bonorum qui continet[*](del. Bentl., Ern.) philosophiam et quis[*](quis ARV quid (d ab alt. m. in ras.) N qui BE) a Stoicis et quem ad modum diceretur, tamen ego quoque exponam, ut perspiciamus, si potuerimus, quidnam a Zenone novi sit allatum. cum enim superiores, e quibus planissime Polemo, secundum naturam vivere summum bonum esse dixissent,[*](dixissent edd. dixisset) his verbis tria significari[*](significari BE significare) Stoici dicunt, unum

p.126
eius modi, vivere adhibentem scientiam earum rerum, quae natura evenirent. hunc ipsum Zenonis aiunt esse finem declarantem illud, quod a te dictum est, convenienter naturae vivere.

alterum significari idem, ut si diceretur, officia media omnia[*](omnia media BE) aut pleraque servantem vivere. hoc sic expositum dissimile est superiori. illud enim rectum est—quod kato/rqwma dicebas—contingitque[*](contigitque AV) sapienti soli, hoc autem inchoati cuiusdam officii est, non perfecti, quod cadere in non nullos insipientes potest. tertium autem omnibus aut maximis rebus iis, quae secundum naturam sint, fruentem vivere. hoc non est positum in nostra actione. completur enim et ex eo genere vitae, quod virtute fruitur, et ex iis rebus, quae sunt secundum naturam neque sunt in nostra potestate. sed hoc summum bonum, quod tertia significatione intellegitur, eaque vita, quae ex summo bono degitur, quia coniuncta ei virtus est,[*](est virtus BE) in sapientem solum cadit, isque finis bonorum, ut ab ipsis Stoicis scriptum videmus, a Xenocrate atque ab Aristotele constitutus est. itaque ab iis constitutio illa prima naturae,[*](nature N (e ab alt. m. in ras.), V natura) a qua tu quoque ordiebare,[*](ordiebarep. 93, 25 sqq.) his prope verbis exponitur:

Omnis natura vult esse conservatrix sui, ut et salva sit et in genere conservetur suo. ad hanc rem aiunt artis quoque requisitas, quae naturam adiuvarent in quibus ea numeretur in primis, quae est vivendi[*](quaest viden A In his syllabis desinit A additis verbis Multa desunt) [*](videndi N) ars, ut tueatur, quod a natura datum sit, quod desit, adquirat. idemque diviserunt naturam hominis in animum et corpus. cumque eorum utrumque per se expetendum esse dixissent, virtutes quoque utriusque eorum per se expetendas esse dicebant, et cum animum infinita[*](add. Lamb.) quadam laude anteponerent corpori, virtutes quoque animi bonis corporis anteponebant.

Sed cum sapientiam

p.127
totius hominis custodem et procuratricem esse vellent, quae esset naturae comes et adiutrix, hoc sapientiae munus esse dicebant, ut, cum eum tueretur, qui constaret[*](add. Mdv.) ex animo et corpore, in utroque iuvaret eum ac contineret. atque ita re simpliciter primo collocata reliqua subtilius persequentes corporis bona facilem quandam rationem habere censebant; de animi bonis accuratius exquirebant in primisque reperiebant inesse[*](inesse R in esse NV esse BE) in iis iustitiae semina primique ex omnibus philosophis natura tributum esse docuerunt, ut ii, qui procreati essent, a procreatoribus amarentur, et, id quod temporum ordine antiquius est, ut coniugia virorum et uxorum natura coniuncta esse dicerent, qua ex stirpe orirentur amicitiae cognationum. Atque ab his initiis profecti omnium virtutum et originem et progressionem persecuti sunt. ex quo magnitudo quoque animi existebat, qua facile posset repugnari obsistique fortunae, quod maximae res essent in potestate sapientis. varietates autem iniuriasque fortunae facile veterum philosophorum praeceptis instituta vita superabat.

Principiis autem a natura datis amplitudines quaedam bonorum excitabantur partim profectae a contemplatione rerum occultiorum,[*](occultorum R) quod erat insitus menti cognitionis amor, e quo etiam rationis explicandae disserendique cupiditas consequebatur; quodque hoc solum animal natum est pudoris ac verecundiae particeps appetensque coniunctionum[*](coniunctionum RNV coniunctium (coniunctiu pro coniunctium = coniunctionum) BE) hominum ad[*](ad R et B ac ENV) societatem[*](societatem R societatum BENV cf. III 66 inter nos natura ad civilem communitatem coniuncti et consociati sumus et p. 128, 15 sq., ubi de cognitione rerum respicit ad p. 127,23 (erat insitus menti cognitionis amor) et de coniunctione generis humani ad p. 127, 26 sq. (coniunctionum hominum ad societatem)) animadvertensque in omnibus rebus, quas ageret aut[*](aut RN2 ut BEN1V) diceret, ut ne quid ab eo fieret nisi honeste ac[*](ac BER et NV) decore, his initiis, ut ante dixi,

p.128
et [*](et V om. BERN (ad initiis, ut ante dixi, et seminibus cf. p. 127, 14 et 9)) seminibus a natura datis temperantia, modestia, iustitia et omnis honestas perfecte absoluta est.

Habes, inquam, Cato, formam eorum, de quibus loquor, philosophorum. qua exposita scire cupio quae causa sit, cur Zeno ab hac antiqua constitutione desciverit, quidnam horum ab eo non sit probatum; quodne omnem naturam conservatricem sui dixerint,[*](dixerunt RV) an quod omne animal ipsum sibi commendatum, ut se et[*](et (post genere) cod. Leid. Madvigii, om. BERNV) salvum in suo genere et incolume[*](incolume cod. Leid. Madvigii incolumē BE incolum RN incolumemque V (et incolume = p. 126, 22 ut et salva sit; et salvum in suo genere = 126, 23 et in genere conservetur suo)) vellet, an quod,[*](quod add. Dav. ) cum omnium artium finis is esset, quem natura maxime quaereret, idem statui debere de totius arte vitae, an quod, cum ex animo constaremus et corpore, et haec[*](hec V hac) ipsa et eorum virtutes per se esse sumendas. an vero displicuit ea, quae tributa est animi virtutibus tanta praestantia? an quae de prudentia, de cognitione rerum, de coniunctione generis humani, quaeque ab eisdem[*](eisdem RNV hisdem BE) de temperantia, de modestia, de magnitudine animi, de omni honestate dicuntur? fatebuntur Stoici haec omnia dicta esse praeclare, neque eam causam Zenoni desciscendi fuisse.

Alia quaedam dicent, credo, magna antiquorum esse peccata, quae ille veri[*](veri (corr., ut videtur, ex vere) N vere BEV vero R) investigandi cupidus nullo modo ferre potuerit. quid enim perversius, quid intolerabilius, quid stultius quam bonam valitudinem, quam dolorum omnium vacuitatem, quam integritatem oculorum reliquorumque sensuum ponere in bonis potius, quam dicerent nihil omnino inter eas res iisque contrarias interesse? ea enim omnia, quae illi bona dicerent, praeposita esse, non bona, itemque illa, quae in corpore excellerent, stulte antiquos dixisse per se esse expetenda; sumenda potius quam expetenda.

p.129
ea denique omni vita, quae in una virtute[*](virtute una BE) consisteret, illam vitam, quae etiam ceteris rebus, quae essent secundum naturam, abundaret, magis expetendam non esse. sed magis sumendam. cumque ipsa virtus efficiat ita beatam vitam, ut beatior esse non possit, tamen quaedam deesse sapientibus tum, cum sint beatissimi; itaque eos id agere, ut a se dolores, morbos, debilitates repellant.

O magnam vim ingenii causamque iustam, cur nova existeret disciplina! Perge porro. sequuntur enim ea, quae tu scientissime complexus es,[*](complexus es p. 107, 17-30 ) omnium insipientiam, iniustitiam, alia vitia similia esse, omniaque peccata esse paria, eosque, qui natura doctrinaque longe ad virtutem processissent, nisi eam plane consecuti essent, summe esse miseros, neque inter eorum vitam et improbissimorum quicquam omnino interesse, ut Plato, tantus ille vir, si sapiens non fuerit, nihilo melius quam quivis improbissimus nec beatius[*](beatius dett. beatus) vixerit. haec videlicet est correctio[*](correctio V correptio) philosophiae veteris et emendatio, quae omnino aditum habere nullum[*](nullum habere BE) potest in urbem, in forum, in curiam. quis enim ferre posset ita loquentem eum, qui se auctorem vitae graviter et sapienter agendae profiteretur, nomina rerum commutantem, cumque idem sentiret quod omnes, quibus rebus eandem vim tribueret, alia nomina inponentem, verba modo mutantem, de opinionibus nihil detrahentem?

patronusne causae in epilogo pro reo dicens negaret esse malum exilium, publicationem bonorum? haec reicienda esse, non fugienda?[*](fugienda cod. Leidens. Madvigii; facienda) nec misericordem iudicem esse oportere? in contione autem si loqueretur, si Hannibal ad portas venisset murumque iaculo traiecisset, negaret esse in malis capi, venire, interfici, patriam amittere? an senatus, cum triumphum Africano decerneret,

quod eius virtute
aut
felicitate
posset dicere, si neque virtus
p.130
in ullo[*](ullo edit. princ. Rom. nullo) nisi in[*](in V om. BERN) sapiente nec felicitas vere dici potest? quae est igitur ista philosophia, quae communi more in foro loquitur, in libellis suo? praesertim cum, quod illi suis[*](suis N2V sui) verbis significent,[*](significant C. L. Kayser in Bai. ed. min. ) in eo nihil novetur,[*](novetur P. Faber movetur) de[*](del. P. Man.) ipsis rebus nihil mutetur eaedem[*](eedem V adem B eadem ERN) res maneant alio modo.