de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

quod cum accidisset ut alter alterum necopinato videremus, surrexit statim. deinde prima illa, quae in congressu solemus: Quid tu, inquit, huc? a villa enim, credo, et: Si ibi te esse scissem, ad te ipse venissem.

Heri, inquam, ludis commissis ex urbe profectus veni ad vesperum.[*](vespm BE vesperam R) causa autem fuit huc veniendi ut quosdam hinc[*](hinc BE hīc (īc ex corr. m. alt.) N hic A huc RV) libros promerem. et quidem, Cato, hanc totam copiam iam Lucullo nostro notam esse oportebit; nam his libris eum malo quam reliquo ornatu villae delectari. est enim mihi magnae curae—quamquam hoc quidem proprium tuum munus est—, ut ita erudiatur, ut et patri et Caepioni[*](scipioni BER cepioni V) nostro et tibi tam propinquo respondeat. laboro autem non sine causa; nam et avi[*](avi avunculi Schuetz. 'cui sic assentior ut ipsum Ciceronem perturbatione quadam memoriae avi scripsisse putem' Mdv. (cf. index nom. et rer. s. v. Q. Servilius Caepio). )

p.90
eius memoria moveor—nec enim ignoras, quanti fecerim Caepionem,[*](scepionem R cepionem V) qui, ut opinio mea fert,[*](fert R refert) in principibus iam esset, si viveret—, et Lucullus[*](et L. Lucullus Halm. ) mihi versatur ante oculos, vir cum[*](vir cum (tum E) om. V) virtutibus[*](virtutibus om. ABERN) omnibus excellens, tum mecum et amicitia et omni voluntate sententiaque coniunctus.

Praeclare, inquit, facis, cum[*](cum quod Wes. apud Mdv. ) et eorum memoriam tenes, quorum uterque tibi testamento liberos suos[*](testamento libros suos tibi BE) commendavit, et puerum diligis. quod autem meum munus dicis non equidem recuso, sed te adiungo socium. addo etiam illud, multa iam mihi dare signa puerum et pudoris et ingenii, sed aetatem vides.

Video equidem, inquam, sed tamen iam infici debet iis artibus, quas si, dum est tener, conbiberit, ad maiora veniet paratior.[*](veniet paratior sit et quidem A venerit (in E incert.) paratior sit et quidem BE veniet paratior sit. Equidem R cu ul si venerit paratior sit Et quidem N1 veniet paratior sit quidem N2 veniet paratior sic equidem V)

Sic, et quidem diligentius saepiusque ista loquemur inter nos agemusque communiter. sed residamus, inquit, si placet. Itaque fecimus.

Tum ille: Tu autem cum ipse tantum librorum habeas, quos[*](quos om. BE) hic[*](hichic ul hic N his AR hys BE om. V) tandem requiris?

Commentarios quosdam, inquam, Aristotelios,[*](aristotelios A aristotilis BE aristoteles R aristotili hos N1 aristotelicos N2 aristotilicos V) quos hic sciebam esse, veni ut auferrem, quos legerem, dum essem otiosus; quod quidem nobis non saepe contingit.

Quam vellem, inquit, te ad Stoicos inclinavisses! erat enim, si cuiusquam, certe tuum nihil praeter virtutem in bonis ducere.

Vide, ne magis, inquam, tuum fuerit, cum re idem tibi, quod mihi, videretur, non nova te[*](te om. NV) rebus nomina inponere. ratio enim nostra consentit, pugnat oratio.

p.91

Minime vero, inquit ille, consentit. quicquid[*](quidquid BV quitquid E Quid quod R) enim praeter id, quod honestum sit, expetendum esse dixeris in bonisque numeraveris, et honestum ipsum quasi virtutis lumen extinxeris et virtutem penitus everteris.

Dicuntur ista, Cato, magnifice, inquam, sed videsne verborum gloriam tibi cum Pyrrhone et cum Aristone, qui omnia exaequant, esse[*](exequant esse V, N (post t ras., es ab alt. m.); exequantes se ABE ex sequentes se R) communem?

de quibus cupio scire quid sentias.

Egone quaeris, inquit,[*](inquit N inquam) quid sentiam? quos bonos viros, fortes, iustos, moderatos aut audivimus in re publica fuisse aut ipsi vidimus, qui sine ulla doctrina naturam ipsam secuti multa laudabilia fecerunt, eos melius a natura institutos fuisse, quam institui potuissent a philosophia, si ullam aliam probavissent praeter eam, quae nihil aliud in bonis haberet nisi honestum, nihil nisi turpe in malis; ceterae philosophorum disciplinae, omnino alia magis alia, sed tamen omnes, quae rem ullam virtutis expertem[*](expertem virtutis BE) aut in bonis aut in malis numerent, eas non modo nihil adiuvare arbitror neque firmare,[*](firmare affirmare (adfirmare A). 'Aut confirmare cum Or. scribendum est aut potius firmare, cui ex altero verbo (adiuvare) praepositio adhaesit' Mdv. ) quo meliores simus, sed ipsam depravare naturam. nam nisi hoc optineatur, id solum bonum esse, quod honestum sit, nullo modo probari possit beatam vitam virtute effici. quod si ita sit, cur[*](cur N om. ABERV) opera philosophiae sit danda nescio. si enim sapiens aliquis miser esse possit, ne ego istam gloriosam memorabilemque virtutem non magno aestimandam putem.

Quae adhuc, Cato, a te[*](a te B ate E ante) dicta sunt, eadem, inquam, dicere posses, si sequerere Pyrrhonem aut Aristonem. nec enim ignoras his[*](his edd. siis A, si BE; is (post eras. breviss. vocabul., cuius initium cognoscitur, fort. ) R; his (h ab alt. m. in ras.) N; si is V) istud honestum non summum

p.92
modo, sed etiam, ut tu vis, solum bonum videri. quod si ita est, sequitur id ipsum, quod te velle video, omnes semper beatos esse sapientes. hosne igitur laudas et hanc eorum, inquam, sententiam sequi nos censes oportere?

Minime vero istorum quidem, inquit. cum enim virtutis hoc proprium sit, earum rerum, quae[*](quae qui AR) secundum naturam sint, habere delectum, qui[*](qui edd. quae (que)) omnia sic exaequaverunt, ut in utramque partem ita paria redderent, uti[*](uti edd. ut in) nulla selectione uterentur, hi[*](hi Mdv. hy BE huius ANV h (= huius) R) virtutem ipsam sustulerunt.

Istud quidem, inquam, optime dicis, sed quaero nonne tibi faciendum idem sit nihil[*](tibi faciendum nichil idem sit BE tibi idem faciendum sit nichil R idem tibi faciendum sit nichil V) dicenti[*](dicenti N dicendi) bonum, quod non rectum honestumque sit, reliquarum rerum discrimen omne tollenti.

Si quidem, inquit, tollerem, sed relinquo.

Quonam modo?

inquam. si una virtus, unum istud, quod honestum appellas, rectum, laudabile, decorum— erit enim notius quale sit pluribus notatum vocabulis idem declarantibus—, id ergo,[*](ergo igitur A (g pro g)) inquam, si solum est bonum, quid habebis praeterea, quod sequare? aut, si nihil malum, nisi[*](nisi N2V nihil A nil BE nichil RN1 ) quod turpe, inhonestum, indecorum, pravum, flagitiosum, foedum—ut hoc quoque pluribus nominibus insigne faciamus—, quid praeterea dices esse fugiendum?

Non ignoranti tibi, inquit,[*](tibi inquit Bai. tibi (om. inquit) ABERV inquit tibi N) quid sim dicturus, sed aliquid, ut ego suspicor, ex mea brevi responsione arripere cupienti non respondebo ad singula, explicabo potius, quoniam otiosi sumus, nisi alienum putas, totam Zenonis Stoicorumque sententiam.

Minime id quidem, inquam, alienum, multumque ad ea, quae quaerimus, explicatio tua ista profecerit.

p.93

Experiamur igitur, inquit, etsi habet haec Stoicorum ratio difficilius quiddam et obscurius. nam cum in Graeco sermone haec ipsa quondam rerum[*](rerum om. BE) nomina novarum * * non videbantur,[*](novarum non videbantur ARV, N (syll. rum ab alt. m. in ras. compendio ser.); vocarunt non videbantur BE; excidisse aliquid vidit Mdv., qui suspicatur fuisse aut cum ... quondam rerum nomina novarum nova erant, ferenda non videbantur aut cum ... quondam nomina nova erant, ferenda non videbantur aut cum ... quondam nomina nova erant, ridebantur) quae nunc consuetudo diuturna trivit; quid censes in Latino fore?

Facillimum id quidem est, inquam. si enim Zenoni licuit, cum rem aliquam invenisset inusitatam, inauditum quoque ei rei nomen inponere, cur non liceat Catoni? nec tamen exprimi verbum e verbo necesse erit, ut interpretes indiserti solent, cum sit verbum, quod idem declaret, magis[*](idem declaret magis magis idem declarat R) usitatum. equidem soleo etiam quod uno Graeci, si aliter non possum, idem pluribus verbis exponere. et tamen puto concedi nobis oportere ut Graeco verbo utamur, si quando minus[*](minus NV munus) occurret Latinum, ne hoc ephippiis et acratophoris potius quam proe+gmenis et apoproe+gmenis concedatur; quamquam haec quidem praeposita[*](proposita R posita V) recte et reiecta dicere licebit.

Bene facis, inquit, quod me adiuvas, et istis quidem, quae modo dixisti, utar potius Latinis, in ceteris subvenies, si me haerentem videbis.

Sedulo, inquam, faciam. sed 'fortuna fortis'; quare conare, quaeso. quid enim possumus hoc agere divinius?

Placet his, inquit, quorum ratio mihi probatur, simulatque natum sit animal—hinc[*](hinc RN hin A huic BEV) enim est ordiendum[*](ordiendum est BER)—, ipsum sibi conciliari et commendari ad se conservandum et ad suum statum eaque,[*](eaque Gz. eque ABERN et ad ea V) quae conservantia

p.94
sint[*](sint Iw. Mue. II p. 19; sunt) eius status, diligenda, alienari autem ab interitu iisque rebus, quae interitum videantur adferre. id ita esse sic probant, quod ante, quam voluptas aut dolor attigerit, salutaria appetant parvi aspernenturque contraria, quod non fieret, nisi statum suum diligerent, interitum timerent. fieri autem non posset ut appeterent aliquid, nisi sensum haberent sui eoque se diligerent. ex quo intellegi debet principium ductum esse a se diligendo.

in principiis autem naturalibus diligendi sui[*](del. Urs) plerique Stoici non putant voluptatem esse ponendam. quibus ego vehementer adsentior, ne, si voluptatem natura posuisse in iis rebus videatur, quae primae appetuntur, multa turpia sequantur. satis esse autem argumenti videtur quam ob rem illa, quae prima sunt adscita[*](adscita asserta BE) natura, diligamus, quod est nemo, quin, cum utrumvis liceat, aptas malit et integras omnis partis corporis quam, eodem usu, inminutas aut detortas habere. rerum autem cognitiones, quas vel comprehensiones vel perceptiones[*](quas vel comprehensiones vel perceptiones BE om. ARNV) vel, si haec verba aut minus placent aut minus intelleguntur, katalh/yeis appellemus licet, eas igitur ipsas propter se adsciscendas arbitramur, quod habeant quiddam in se quasi complexum et continens veritatem. id autem in[*](in V om. rell. ) parvis intellegi potest, quos delectari videamus, etiamsi eorum nihil intersit, si quid ratione per se ipsi invenerint.

artis etiam ipsas propter se adsumendas putamus, cum[*](cum ABE tum N (t corr. ut vid., ex c), RV) quia sit in iis[*](iis Mdv. his) aliquid dignum adsumptione, tum quod constent ex cognitionibus et contineant quiddam in se ratione constitutum et via. a falsa autem adsensione magis nos alienatos esse quam a ceteris rebus, quae sint[*](sunt R) contra naturam, arbitrantur. iam membrorum, id est partium corporis, alia videntur propter eorum usum a natura esse donata, ut manus, crura, pedes, ut ea,[*](ut ea et ea BE)

p.95
quae sunt intus in corpore, quorum utilitas quanta sit a medicis etiam[*](etiam a medicis R) disputatur, alia autem nullam ob utilitatem quasi ad quendam ornatum, ut cauda pavoni, plumae versicolores columbis, viris mammae atque barba.