de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Et[*](Et Sed Mdv. ) quo modo hominum inter homines iuris esse vincula putant, sic homini nihil iuris esse cum bestiis. praeclare enim Chrysippus, cetera nata esse hominum causa
Cum autem ad tuendos conservandosque homines hominem natum esse videamus, consentaneum est huic naturae, ut sapiens velit gerere et administrare rem publicam atque, ut e natura vivat, uxorem adiungere et velle ex ea liberos. ne amores quidem sanctos a sapiente alienos esse arbitrantur.[*](arbitramur BE) Cynicorum autem rationem atque vitam alii cadere in sapientem dicunt, si qui[*](qui ARN1V quis BEN2 ) eius modi forte casus inciderit, ut id faciendum sit, alii nullo modo.
Ut vero conservetur omnis homini erga hominem societas, coniunctio, caritas, et emolumenta et detrimenta, quae w)felh/mata et bla/mmata appellant, communia esse voluerunt; quorum altera prosunt, nocent altera. neque solum ea communia, verum etiam paria esse dixerunt. incommoda autem et commoda—ita enim eu)xrhsth/mata et dusxrhsth/mata appello—communia esse voluerunt, paria noluerunt. illa enim, quae prosunt aut quae nocent, aut bona sunt aut mala, quae sint paria necesse est. commoda autem et incommoda in eo genere sunt, quae praeposita et reiecta diximus;[*](dicimus BE) ea possunt paria non esse. sed emolumenta communia[*](emolumenta et detrimenta communia Lamb. ) esse dicuntur, recte autem facta et peccata non habentur communia.