de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

itaque non facile est invenire qui quod sciat ipse non tradat alteri; ita non solum ad discendum propensi sumus, verum etiam ad docendum. Atque ut tauris natura datum est ut pro vitulis contra leones summa vi impetuque contendant, sic ii,[*](ii edd. hi) qui valent opibus atque id facere possunt, ut de Hercule et de Libero accepimus, ad servandum genus hominum natura incitantur. Atque etiam Iovem cum Optimum et Maximum dicimus cumque eundem Salutarem, Hospitalem, Statorem, hoc intellegi volumus, salutem hominum in eius esse tutela. minime autem convenit, cum ipsi inter nos viles[*](viles NV cules A eules R civiles BE) neglectique simus, postulare ut diis inmortalibus cari simus et ab iis diligamur. Quem ad modum igitur membris utimur prius, quam didicimus, cuius ea causa utilitatis habeamus, sic inter nos natura ad civilem communitatem coniuncti et consociati sumus. quod ni ita se haberet, nec iustitiae ullus esset nec bonitati locus.

Et[*](Et Sed Mdv. ) quo modo hominum inter homines iuris esse vincula putant, sic homini nihil iuris esse cum bestiis. praeclare enim Chrysippus, cetera nata esse hominum causa

p.116
et deorum, eos autem communitatis et societatis suae, ut bestiis homines uti ad utilitatem suam possint[*](possint suam BE) sine iniuria. Quoniamque[*](quoniamque quēque R) ea natura esset hominis, ut ei[*](ei Lamb. et ABEN om. RV) cum genere humano quasi civile ius intercederet, qui id conservaret, eum iustum, qui migraret,[*](migraret negaret A) iniustum fore. sed quem ad modum, theatrum cum[*](cum ut E) commune sit, recte tamen dici potest eius esse eum locum, quem quisque occuparit, sic in urbe mundove communi non adversatur ius, quo minus suum quidque[*](quodque BE) cuiusque sit.

Cum autem ad tuendos conservandosque homines hominem natum esse videamus, consentaneum est huic naturae, ut sapiens velit gerere et administrare rem publicam atque, ut e natura vivat, uxorem adiungere et velle ex ea liberos. ne amores quidem sanctos a sapiente alienos esse arbitrantur.[*](arbitramur BE) Cynicorum autem rationem atque vitam alii cadere in sapientem dicunt, si qui[*](qui ARN1V quis BEN2 ) eius modi forte casus inciderit, ut id faciendum sit, alii nullo modo.

Ut vero conservetur omnis homini erga hominem societas, coniunctio, caritas, et emolumenta et detrimenta, quae w)felh/mata et bla/mmata appellant, communia esse voluerunt; quorum altera prosunt, nocent altera. neque solum ea communia, verum etiam paria esse dixerunt. incommoda autem et commoda—ita enim eu)xrhsth/mata et dusxrhsth/mata appello—communia esse voluerunt, paria noluerunt. illa enim, quae prosunt aut quae nocent, aut bona sunt aut mala, quae sint paria necesse est. commoda autem et incommoda in eo genere sunt, quae praeposita et reiecta diximus;[*](dicimus BE) ea possunt paria non esse. sed emolumenta communia[*](emolumenta et detrimenta communia Lamb. ) esse dicuntur, recte autem facta et peccata non habentur communia.

Amicitiam autem adhibendam esse censent, quia sit ex eo genere, quae prosunt. quamquam autem in amicitia

p.117
alii dicant aeque caram esse sapienti rationem amici ac suam, alii autem sibi cuique cariorem suam, tamen hi quoque posteriores fatentur alienum esse a iustitia, ad quam nati esse videamur, detrahere quid de aliquo, quod sibi adsumat. minime vero probatur huic disciplinae, de qua loquor, aut iustitiam aut amicitiam propter utilitates adscisci aut probari. eaedem enim utilitates poterunt eas labefactare atque pervertere. etenim nec iustitia nec amicitia[*](iustitia nec amicitia Mdv. iusticie nec amicicie) esse omnino poterunt,[*](poterunt esse omnino BE) nisi ipsae per se expetuntur.[*](expetantur V)

Ius autem, quod ita dici appellarique possit, id esse natura,[*](natura P. Man., Lamb. naturam) alienumque[*](alienumque V et (corr. priore u ab alt. m.) N alienamque) esse a sapiente non modo iniuriam cui facere, verum etiam nocere. nec vero rectum est cum amicis aut bene meritis consociare[*](sociare BE) aut coniungere iniuriam, gravissimeque et[*](gravissime et BE) verissime defenditur numquam aequitatem ab utilitate posse seiungi, et quicquid aequum iustumque esset, id etiam honestum vicissimque, quicquid esset honestum, id iustum etiam atque aequum fore.

Ad easque virtutes, de quibus disputatum est, dialecticam etiam adiungunt et physicam, easque ambas virtutum nomine appellant, alteram, quod habeat rationem, ne cui falso adsentiamur neve umquam captiosa probabilitate fallamur, eaque, quae de bonis et malis didicerimus,[*](didicerimus BE didiceremus A diceremus RNV) ut tenere[*](teneri AR ne BE) tuerique possimus. nam sine hac arte quemvis[*](quamvis RBE) arbitrantur a vero abduci fallique posse. recte igitur, si omnibus in rebus temeritas ignoratioque vitiosa est, ars ea, quae tollit haec, virtus nominata est.

physicae quoque[*](quoque quidem BE) non sine causa tributus idem est honos, propterea quod, qui convenienter naturae victurus

p.118
sit, ei[*](ei V et ABER ei et N) proficiscendum est ab omni mundo atque ab eius procuratione. nec vero potest quisquam de bonis et malis vere iudicare nisi omni cognita ratione naturae et vitae etiam deorum, et utrum conveniat necne natura hominis cum universa. quaeque sunt vetera praecepta sapientium, qui iubent tempori parere[*](parere pariete R) et sequi[*](sequi et deum et se BE) deum et se noscere et nihil nimis, haec sine physicis quam vim habeant—et habent maximam— videre nemo potest. atque etiam ad iustitiam colendam, ad tuendas amicitias et reliquas caritates quid natura valeat haec una cognitio potest tradere. nec vero pietas adversus[*](adversus advorsum Non. ) deos nec quanta iis[*](iis Mdv. his expiatione (explatione L 1 ut vid. Lindsay) Non. ) gratia debeatur sine explicatione naturae intellegi potest.[*](nec vero ... potest Non. p. 232 s. v. advorsum)

Sed iam sentio me esse longius provectum, quam proposita ratio postularet. verum admirabilis compositio disciplinae incredibilisque rerum me[*](rerum me R me rerum BE rerum ANV) traxit ordo; quem, per deos inmortales! nonne miraris? quid enim aut in natura, qua nihil est aptius, nihil descriptius, aut in operibus manu factis tam compositum tamque compactum et coagmentatum[*](coagmentatum ed. princ. Colon. cocicmentatum A cociomtatū R coaugmentatum BEN coagumentatum V) inveniri potest? quid posterius priori non convenit? quid sequitur, quod non respondeat superiori? quid non sic aliud ex alio nectitur, ut, si[*](ut si 'aliquis apud Bentl.' Mdv. ut non si ABERN aut non si V) ullam litteram moveris, labent omnia? nec tamen quicquam est, quod[*](quod BE quo) moveri possit.

quam gravis vero, quam magnifica, quam constans conficitur persona sapientis! qui, cum ratio docuerit, quod honestum esset, id esse solum bonum, semper sit necesse est beatus vereque omnia ista nomina possideat, quae irrideri ab inperitis solent. rectius enim appellabitur

p.119
rex quam Tarquinius, qui nec se nec suos regere potuit, rectius magister populi—is enim est dictator[*](dictator est BE)—quam Sulla, qui trium pestiferorum vitiorum, luxuriae, avaritiae, crudelitatis, magister fuit, rectius dives quam Crassus, qui nisi eguisset, numquam Euphraten nulla belli causa transire voluisset. recte eius omnia dicentur, qui scit uti solus omnibus, recte etiam pulcher appellabitur— animi enim liniamenta sunt pulchriora quam corporis[*](quam corporis NV quam corporibus ABE corporibus (om. quam) R)—, recte solus liber nec dominationi cuiusquam parens nec oboediens cupiditati, recte invictus, cuius etiamsi corpus constringatur, animo tamen vincula inici nulla possint, nec expectet ullum tempus aetatis, uti tum[*](uti tum Se. ut tum (ut in ras., sequente ras. 2 vel 3 litt.) N virtutum ABE ututū R ubi tum V) denique iudicetur beatusne fuerit, cum extremum vitae diem morte confecerit, quod ille unus e septem sapientibus non sapienter Croesum monuit;

nam si beatus umquam fuisset, beatam vitam usque ad illum a Cyro extructum rogum pertulisset. quod si ita est, ut neque quisquam nisi bonus vir et omnes[*](omnis ABER) boni beati sint, quid philosophia magis colendum aut quid est virtute divinius?