de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Nec vero ignoro varias philosophorum fuisse sententias, eorum dico, qui summum bonum, quod ultimum
sed sunt tamen perabsurdi et ii,[*](ii V hi (hij)) qui cum scientia vivere ultimum bonorum, et qui nullam rerum differentiam esse dixerunt, atque ita sapientem beatum fore, nihil aliud alii momento ullo anteponentem, et qui,[*](add.O.Heinius in Fleckeis. Annal. Philol. XCIII, 1866, p. 252; Mdv.) ut[*](ut aut BE) quidam Academici constituisse dicuntur, extremum bonorum et summum munus esse sapientis obsistere visis adsensusque suos firme sustinere. his singulis copiose responderi solet, sed quae perspicua sunt longa esse non debent. quid autem apertius quam, si selectio nulla sit ab iis rebus, quae contra naturam sint, earum rerum, quae sint secundum naturam, fore ut [*](add. Lamb.) tollatur omnis ea, quae quaeratur laudeturque, prudentia?
Circumscriptis igitur iis sententiis, quas posui, et iis, si quae similes earum sunt, relinquitur ut summum bonum sit vivere scientiam adhibentem earum rerum, quae natura eveniant, seligentem quae secundum naturam et quae contra naturam sint[*](sint Mdv. sunt) reicientem, id est convenienter congruenterque naturae vivere.
Sed in ceteris artibus cum dicitur artificiose, posterum quodam modo et consequens putandum est, quod
Bonum autem, quod in hoc sermone totiens usurpatum est, id etiam definitione explicatur. sed eorum definitiones paulum oppido inter se differunt et tamen eodem spectant. ego adsentior Diogeni, qui bonum definierit id, quod esset natura[*](esset natura dett. esset enatura A esset e natura RNV esse a natura BE) absolutum. id autem sequens illud etiam, quod prodesset—w)fe/lhma enim sic appellemus—, motum aut statum esse dixit e natura absoluto.[*](absoluto Brem. absoluta) cumque rerum notiones in animis fiant, si aut usu aliquid cognitum sit aut coniunctione aut similitudine aut collatione rationis, hoc quarto, quod extremum posui, boni[*](boni Lamb. in curis secundis; bonum) notitia[*](notitia nocio BE) facta est. cum enim ab iis rebus, quae sunt secundum naturam, ascendit animus collatione rationis, tum ad notionem boni pervenit.
hoc autem ipsum bonum non accessione neque crescendo aut cum ceteris comparando, sed propria vi sua et sentimus et appellamus bonum. ut enim mel, etsi dulcissimum est, suo tamen proprio genere saporis, non comparatione
Nec vero perturbationes animorum, quae vitam insipientium miseram acerbamque reddunt, quas Graeci pa/- qh appellant—poteram ego verbum ipsum interpretans morbos appellare, sed non conveniret[*](conveniret A. Man. conveniet ABERN conveniat V) ad omnia; quis enim misericordiam aut ipsam iracundiam morbum solet dicere? at illi dicunt pa/qos. sit igitur perturbatio, quae nomine ipso vitiosa declarari videtur nec eae perturbationes vi aliqua naturali moventur.[*](secl. Mdv.) omnesque eae[*](eae ee RV he (h in ras.) N hec BE; om. (spatio parvo relicto) A) sunt genere quattuor, partibus plures, aegritudo, formido, libido, quamque Stoici communi nomine corporis et animi h(donh/n appellant, ego malo laetitiam appellare, quasi gestientis animi elationem voluptariam. perturbationes autem nulla naturae vi commoventur, omniaque ea sunt opiniones ac iudicia levitatis. itaque his sapiens semper vacabit.
Omne autem, quod honestum sit, id esse propter se expetendum commune nobis est cum multorum aliorum philosophorum sententiis. praeter enim tres disciplinas, quae virtutem a summo bono excludunt, ceteris omnibus philosophis haec est tuenda sententia, maxime tamen his Stoicis, qui nihil aliud in bonorum numero[*](del. Lamb.) nisi honestum esse voluerunt. sed haec quidem est perfacilis et perexpedita[*](et expedita BEN) defensio. quis est enim, aut quis umquam fuit aut avaritia tam ardenti aut tam effrenatis cupiditatibus, ut eandem illam rem, quam[*](quam cod. Monac. sec. Mdv.; quamquam) adipisci
quam vero utilitatem aut quem fructum petentes scire cupimus illa, quae occulta nobis sunt, quo modo moveantur quibusque de causis ea quae versantur[*](versentur BE) in caelo?[*](add. ('videtur Cicero scripsisse ea quae versantur in caelo id esi corpora caelestia') Mdv. ) quis autem tam agrestibus institutis vivit, aut quis se contra studia naturae tam[*](add. Se.) vehementer obduravit, ut a rebus cognitione dignis abhorreat easque sine voluptate aut utilitate aliqua non requirat et[*](et aut BE) pro nihilo putet? aut quis est, qui maiorum, aut Africanorum[*](pro aut Africanorum 'scribendum videtur ut Africanorum, quod iam Goerenzio in mentem venit' Mdv. ) aut eius, quem tu in ore semper habes, proavi mei, ceterorumque virorum fortium atque omni[*](que om. A) virtute praestantium facta, dicta, consilia cognoscens nulla animo afficiatur voluptate?
quis autem honesta in familia institutus et educatus ingenue non ipsa turpitudine, etiamsi eum laesura non sit, offenditur? quis animo aequo videt eum, quem inpure ac flagitiose putet vivere? quis non odit sordidos, vanos, leves, futtiles? quid autem dici poterit, si turpitudinem non ipsam[*](ipsam non BE) per se fugiendam esse statuemus, quo minus homines tenebras et solitudinem nacti nullo dedecore se abstineant, nisi eos per se foeditate sua turpitudo ipsa deterreat? Innumerabilia dici possunt in hanc sententiam, sed non necesse est. Nihil est enim, de quo minus dubitari possit, quam et honesta expetenda per se et eodem modo turpia per se esse fugienda.
Constituto autem illo, de quo ante diximus, quod honestum esset, id esse solum bonum, intellegi necesse est pluris id, quod honestum sit, aestimandum esse quam illa media, quae ex eo comparentur. stultitiam autem et timiditatem[*](timiditatem Guyet. temeritatem) et iniustitiam et intemperantiam
Ne tu, inquam, Cato, verbis[*](ante aut post verbis excidisse videtur uteris) illustribus[*](inlustr. A) et id, quod vis, declarantibus! itaque mihi videris Latine docere philosophiam et ei quasi civitatem dare. quae quidem adhuc peregrinari Romae videbatur nec offerre sese nostris sermonibus, et ista maxime propter limatam quandam et rerum et verborum tenuitatem. scio enim esse quosdam, qui quavis[*](quavis dett. quāvis ABE quamvis RNV) lingua philosophari possint; nullis enim partitionibus, nullis definitionibus utuntur ipsique dicunt ea se modo probare, quibus natura tacita adsentiatur. itaque in rebus minime obscuris non multus est apud eos disserendi labor. quare attendo te studiose et, quaecumque rebus iis, de quibus hic sermo est, nomina inponis, memoriae mando; mihi enim erit isdem istis fortasse iam utendum. Virtutibus igitur rectissime[*](rectissime igitur BE) mihi videris et ad consuetudinem nostrae orationis vitia posuisse contraria. quod enim vituperabile est per se ipsum, id eo[*](id eo ideo E io R) ipso vitium[*](vitium dett, vitio) nominatum puto, vel etiam a vitio dictum vituperari. sin kaki/an malitiam dixisses, ad aliud nos unum certum vitium consuetudo Latina traduceret. nunc omni virtuti vitium contrario nomine opponitur.