de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Quod est bonum, omne laudabile est; quod autem laudabile est, omne est honestum; bonum igitur quod est, honestum est. satisne hoc conclusum videtur? certe; quod enim efficiebatur ex iis[*](iis Bai. his (hijs)) duobus, quae erant sumpta, in eo vides[*](vides ed. princ. Colon. 1467 (ex sil. Mdv.) vide) esse conclusum. duorum autem, e quibus effecta conclusio est, contra superius dici solet non omne bonum esse laudabile. nam quod laudabile sit honestum esse conceditur. illud autem perabsurdum, bonum esse aliquid, quod non expetendum sit, aut expetendum, quod non placens, aut, si id, non etiam diligendum; ergo et probandum; ita etiam laudabile; id autem honestum.
Deinde quaero, quis aut de misera vita possit gloriari aut de non[*](de non Mdv. non de) beata. de sola igitur beata. ex quo[*](ex quo edd. (Ascens. 1511), ex qua ABERN de qua V) efficitur gloriatione, ut ita dicam, dignam esse beatam vitam, quod non possit nisi honestae vitae iure contingere. ita fit, ut honesta vita beata vita sit. Et quoniam is, cui contingit ut iure laudetur, habet insigne quiddam ad decus et ad gloriam, ut ob ea,[*](ut ob ea edd., P. Man. ut ad ea AERN et ad ea BV) quae tanta sint, beatus dici iure possit, idem de vita talis viri rectissime dicetur. ita, si beata vita honestate[*](honestate honeste AB) cernitur, quod honestum est, id bonum solum habendum est. Quid vero?[*](Quid vero? negarine ullo Dav. quod vero negari nullo ARNV qui vero negari nullo BE)
negarine ullo modo possit numquam [*](add. Mdv.) quemquam stabili et firmo et magno animo, quem fortem virum dicimus, effici posse, nisi constitutum sit non esse malum dolorem? ut enim qui mortem in malis ponit non potest eam non timere, sic nemo ulla in re potest id, quod malum esse decreverit, non curare idque contemnere. quo posito et omnium adsensu adprobato illud adsumitur, eum, qui magno sit animo atque forti, omnia, quae cadere in hominem possint, despicere ac pro nihilo putare. quae cum ita sint, effectum est nihil esse malum, quod turpe non sit. Atque iste vir altus et excellens, magno animo, vere fortis, infra se omnia humana ducens, is, inquam, quem efficere volumus, quem quaerimus, certe et confidere sibi debet ac suae vitae et actae et consequenti et bene de sese iudicare statuens nihil posse mali incidere sapienti. ex quo intellegitur idem illud, solum bonum esse, quod honestum sit, idque esse beate vivere: honeste, id est cum virtute, vivere.
Nec vero ignoro varias philosophorum fuisse sententias, eorum dico, qui summum bonum, quod ultimum
sed sunt tamen perabsurdi et ii,[*](ii V hi (hij)) qui cum scientia vivere ultimum bonorum, et qui nullam rerum differentiam esse dixerunt, atque ita sapientem beatum fore, nihil aliud alii momento ullo anteponentem, et qui,[*](add.O.Heinius in Fleckeis. Annal. Philol. XCIII, 1866, p. 252; Mdv.) ut[*](ut aut BE) quidam Academici constituisse dicuntur, extremum bonorum et summum munus esse sapientis obsistere visis adsensusque suos firme sustinere. his singulis copiose responderi solet, sed quae perspicua sunt longa esse non debent. quid autem apertius quam, si selectio nulla sit ab iis rebus, quae contra naturam sint, earum rerum, quae sint secundum naturam, fore ut [*](add. Lamb.) tollatur omnis ea, quae quaeratur laudeturque, prudentia?
Circumscriptis igitur iis sententiis, quas posui, et iis, si quae similes earum sunt, relinquitur ut summum bonum sit vivere scientiam adhibentem earum rerum, quae natura eveniant, seligentem quae secundum naturam et quae contra naturam sint[*](sint Mdv. sunt) reicientem, id est convenienter congruenterque naturae vivere.
Sed in ceteris artibus cum dicitur artificiose, posterum quodam modo et consequens putandum est, quod
Bonum autem, quod in hoc sermone totiens usurpatum est, id etiam definitione explicatur. sed eorum definitiones paulum oppido inter se differunt et tamen eodem spectant. ego adsentior Diogeni, qui bonum definierit id, quod esset natura[*](esset natura dett. esset enatura A esset e natura RNV esse a natura BE) absolutum. id autem sequens illud etiam, quod prodesset—w)fe/lhma enim sic appellemus—, motum aut statum esse dixit e natura absoluto.[*](absoluto Brem. absoluta) cumque rerum notiones in animis fiant, si aut usu aliquid cognitum sit aut coniunctione aut similitudine aut collatione rationis, hoc quarto, quod extremum posui, boni[*](boni Lamb. in curis secundis; bonum) notitia[*](notitia nocio BE) facta est. cum enim ab iis rebus, quae sunt secundum naturam, ascendit animus collatione rationis, tum ad notionem boni pervenit.