de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Posuisti etiam[*](posuisti etiamp. 30, 18 sqq.) dicere alios foedus quoddam inter se facere sapientis, ut, quem ad modum sint in se ipsos animati, eodem modo sint erga amicos; id et fieri posse et saepe esse factum et ad voluptates percipiendas[*](perspiciendas ABER) maxime pertinere. hoc foedus facere si potuerunt, faciant etiam illud, ut aequitatem, modestiam, virtutes omnes per se ipsas gratis diligant. an[*](an BE at) vero, si fructibus et emolumentis et utilitatibus amicitias colemus, si nulla caritas erit, quae faciat amicitiam ipsam sua sponte, vi sua, ex se et propter se expetendam, dubium est, quin fundos et insulas amicis anteponamus?
Licet hic rursus ea commemores,[*](ea commemoresp. 28,19 sqq.) quae optimis verbis ab Epicuro de laude amicitiae dicta sunt. non quaero, quid dicat, sed quid convenienter possit rationi[*](rationi possit R) et sententiae suae dicere.
Utilitatis causa amicitia est quaesita.[*](est quaesita (quesita) ARN2V est quaesita est N1 quesita est BE) Num igitur utiliorem tibi hunc Triarium putas esse posse, quam si tua sint Puteolis granaria?[*](gramana ABERN1 gramina V, N2 (ubi a man. poster. adscr. est grana- ria puto)) collige omnia, quae soletis:
Praesidium[*](praesidiump. 30, 3) amicorum.Satis est tibi in te, satis in legibus, satis in mediocribus
At quicum ioca seria, ut dicitur, quicum arcana, quicum occulta omnia?
Tecum optime, deinde etiam cum mediocri amico. sed fac ista esse non inportuna;[*](inportuna A1BE, V (imp.); inoportuna (superscr. priore o ab alt. ut videtur man.) A2 in oportuna N oportuna R) quid ad utilitatem tantae pecuniae? vides igitur, si amicitiam sua caritate metiare, nihil esse praestantius, sin emolumento, summas familiaritates praediorum fructuosorum mercede superari. me igitur ipsum ames oportet, non mea, si veri amici futuri sumus.
Sed in rebus apertissimis nimium longi sumus. perfecto enim et concluso neque virtutibus neque amicitiis usquam locum esse, si ad voluptatem omnia referantur, nihil praeterea est magnopere dicendum. ac tamen,[*](attamen V) ne cui loco non videatur esse responsum, pauca etiam nunc dicam ad reliquam orationem tuam.
quoniam[*](quoniam quo A) igitur omnis summa[*](summa omnis BE) philosophiae ad beate vivendum refertur, idque unum expetentes homines se ad hoc studium contulerunt, beate autem vivere alii in alio, vos in voluptate ponitis, item contra miseriam[*](miseriam om. R.) omnem in dolore, id primum videamus, beate vivere vestrum quale sit. atque hoc dabitis, ut opinor, si modo sit aliquid esse beatum, id oportere totum poni in potestate sapientis. nam si amitti vita beata potest, beata esse non potest. quis enim confidit semper sibi[*](sibi semper BE) illud stabile et firmum permansurum, quod fragile et caducum sit? qui autem diffidet[*](diffidit BE) perpetuitati bonorum suorum,
neque enim in aliqua parte, sed in perpetuitate temporis vita beata dici[*](dici ed. Veneta 1494 duci) solet, nec appellatur omnino vita, nisi confecta atque absoluta, nec potest quisquam alias beatus esse, alias miser; qui enim existimabit posse se miserum esse beatus non erit. nam cum suscepta semel est beata vita, tam permanet quam ipsa illa effectrix beatae vitae sapientia neque expectat ultimum tempus aetatis, quod Croeso scribit Herodotus praeceptum a Solone. At enim,[*](At enim P. Man. etenim) quem ad modum tute dicebas,[*](dicebasp. 27,19—21) negat Epicurus diuturnitatem[*](nec diuturn. BEV nec diuturn. N) quidem temporis ad beate vivendum aliquid afferre, nec minorem voluptatem percipi in brevitate temporis, quam si illa sit sempiterna.
haec dicuntur inconstantissime. cum enim summum bonum in voluptate ponat, negat infinito tempore aetatis voluptatem fieri maiorem quam finito atque modico. qui bonum omne in virtute ponit, is potest dicere perfici beatam vitam perfectione virtutis; negat enim summo bono afferre incrementum diem. qui autem voluptate vitam effici beatam[*](effici voluptate beatam vitam A) putabit, qui sibi is conveniet, si negabit voluptatem crescere longinquitate? igitur ne dolorem quidem. an dolor longissimus quisque miserrimus, voluptatem non optabiliorem diuturnitas facit? quid est igitur, cur ita semper deum appellet Epicurus beatum[*](epicurus appellet beatum B Epicurus beatum appellet E) et aeternum? dempta enim aeternitate nihilo beatior Iuppiter[*](iupiter) quam Epicurus; uterque enim summo bono fruitur, id est voluptate.
At enim hic etiam dolore.At eum nihili[*](nihili edd. nihil (nichil)) facit; ait enim se,[*](se RNV, superscr. A, om. BE) si uratur,[*](si uratur A2BE si iuratur A1 si uratum R se iura- turum NV)
Quam hoc suave!dicturum.
qua igitur re ab[*](ab a BE) deo vincitur,
Age, inquies, ista parva sunt. Sapientem locupletat ipsa natura, cuius divitias Epicurus parabiles esse docuit.[*](docuitp. 20, 20 sq.) Haec bene dicuntur, nec ego repugno, sed inter sese ipsa pugnant. negat enim tenuissimo victu, id est contemptissimis escis et potionibus, minorem voluptatem percipi quam rebus exquisitissimis ad epulandum. huic ego, si negaret quicquam interesse ad beate vivendum quali uteretur victu, concederem, laudarem etiam; verum enim diceret, idque Socratem, qui voluptatem nullo loco numerat, audio dicentem, cibi condimentum esse famem, potionis sitim. sed qui ad voluptatem omnia referens vivit ut Gallonius, loquitur ut Frugi ille Piso, non audio nec eum, quod sentiat, dicere existimo.
naturales divitias dixit parabiles esse, quod parvo esset natura contenta. Certe, nisi voluptatem tanti aestimaretis. Non minor, inquit, voluptas percipitur ex vilissimis rebus quam ex pretiosissimis. Hoc est non modo cor non habere, sed ne palatum quidem. qui enim voluptatem ipsam[*](voluptates ipsas Non. ) contemnunt, iis[*](iis V eis Non. is A1 his A2BER illis N)
Verum esto; consequatur summas voluptates non modo parvo, sed per me nihilo, si potest; sit voluptas non minor in nasturcio illo, quo vesci Persas esse solitos scribit Xenophon, quam in Syracusanis mensis, quae a Platone graviter vituperantur; sit, inquam, tam facilis, quam vultis, comparatio voluptatis, quid de dolore dicemus? cuius tanta tormenta sunt, ut in iis[*](iis Mdu. his AER hys B hijs NV) beata vita, si modo dolor summum malum est, esse non possit. ipse enim Metrodorus, paene alter[*](alter A2BEN aliter A1R alr (= aliter) quam V) Epicurus, beatum esse describit his fere verbis:
cum corpus bene constitutum sit et sit exploratum ita futurum.an id exploratum cuiquam potest esse, quo modo se hoc[*](se hoc A2 E (h'), se haec A1 se hic B se hee R se se hec N sese V) habiturum sit corpus, non dico ad annum, sed ad vesperum?[*](vesperam R vespm V) dolor ergo,[*](go (= ergo) ARNV igitur BE) id est summum malum, metuetur semper, etiamsi non aderit; iam enim adesse poterit. qui potest igitur habitare in beata vita summi mali metus?
Traditur, inquit, ab Epicuro ratio neglegendi doloris. Iam id[*](id Bentl. ad BE om. ARNV) ipsum absurdum, maximum malum neglegi. sed quae tandem ista ratio est? Maximus dolor, inquit, brevis est. Primum quid tu dicis breve? deinde dolorem quem maximum? quid enim? summus dolor plures dies manere non potest? vide, ne etiam menses! nisi forte eum dicis, qui, simul atque arripuit, interficit. quis istum dolorem timet? illum mallem levares, quo optimum atque humanissimum virum, Cn. Octavium, Marci filium, familiarem meum, confici vidi, nec vero semel nec ad breve tempus, sed et saepe