de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Quare aliud aliquod,[*](aliquod Lamb. aliquid) Torquate, hominis summum bonum reperiendum est, voluptatem bestiis concedamus, quibus vos de summo bono testibus uti soletis. quid, si etiam bestiae multa faciunt duce sua quaeque[*](quaeque N2V quaque ABER quamque N1 ) natura partim indulgenter vel cum labore, ut in gignendo, in educando, perfacile ut [*](add. C. F. W. Mue.) appareat aliud quiddam iis propositum, non voluptatem? partim cursu et peragratione laetantur, congregatione aliae coetum quodam modo civitatis imitantur;

videmus in quodam volucrium[*](volucrium Charis. (gramm. Lat. ex rec. H. Keil I p. 146); volucrum ARNV voluerunt BE) genere non nulla indicia pietatis, cognitionem, memoriam, in multis etiam desideria videmus. ergo in bestiis erunt secreta e voluptate humanarum quaedam simulacra virtutum, in ipsis hominibus virtus nisi voluptatis causa nulla erit? et homini, qui ceteris animantibus plurimum praestat, praecipue[*](praecipui P. Man. sec. Mdv. ) a natura nihil datum esse dicemus?[*](esse dicemus datum BE)

Nos vero, siquidem in voluptate sunt omnia, longe multumque superamur a bestiis, quibus ipsa terra fundit ex sese[*](ex sese fundit BEV) pastus varios atque abundantes nihil laborantibus, nobis autem aut vix aut ne vix quidem suppetunt multo labore[*](multo labore labores multo B labore multo E) quaerentibus. nec tamen ullo modo summum pecudis bonum et hominis idem mihi videri potest. quid enim tanto opus est instrumento in optimis

p.83
artibus comparandis? quid tanto concursu honestissimorum studiorum, tanto virtutum comitatu, si ea nullam ad aliam rem nisi ad voluptatem conquiruntur?

ut, si Xerxes, cum tantis classibus tantisque equestribus et pedestribus copiis Hellesponto iuncto Athone perfosso mari ambulavisset terra[*](mari ... terra Bai. in ed. min.; maria ... terram) navigavisset,[*](navigasset NV) si, cum tanto impetu in Graeciam venisset, causam quis ex eo quaereret tantarum copiarum tantique belli, mel se auferre ex Hymetto voluisse diceret, certe sine causa videretur tanta conatus, sic nos sapientem plurimis et gravissimis artibus atque virtutibus instructum et ornatum non, ut illum, maria pedibus peragrantem, classibus montes, sed omne caelum totamque cum universo mari terram mente complexum voluptatem petere si dicemus, mellis causa dicemus tanta molitum.

ad altiora quaedam et magnificentiora, mihi crede, Torquate, nati sumus, nec id ex animi solum partibus, in quibus inest memoria rerum innumerabilium, in te[*](in te AN inte R vite V inde BE) quidem infinita, inest coniectura consequentium non multum a divinatione differens, inest moderator cupiditatis pudor, inest ad humanam societatem iustitiae fida custodia, inest in perpetiendis laboribus adeundisque periculis firma et stabilis doloris mortisque contemptio—ergo haec in animis, tu autem etiam membra ipsa sensusque considera, qui tibi,[*](que tibi B) ut reliquae corporis[*](corporis om. BE) partes, non comites solum virtutum, sed ministri etiam videbuntur.[*](videbantur R)

Quid?[*](quod BE cf. p. 3, 6 sqq. ) si in ipso corpore multa voluptati praeponenda sunt, ut vires, valitudo, velocitas, pulchritudo, quid tandem in animis censes? in quibus doctissimi illi veteres inesse quiddam caeleste et divinum putaverunt.

Quodsi esset in voluptate summum bonum, ut dicitis, optabile esset maxima in voluptate[*](in maxima voluptate BE in voluptate maxima R) nullo intervallo

p.84
interiecto dies noctesque versari, cum omnes sensus dulcedine omni quasi perfusi moverentur. quis est autem dignus nomine hominis, qui unum diem totum velit esse in genere isto voluptatis? Cyrenaici quidem non recusant; vestri haec verecundius, illi fortasse constantius.

sed lustremus animo non has maximas artis, quibus qui[*](qui om. AN1 ) carebant inertes a maioribus[*](a maioribus EVN2 maioribus N1 amori- bus ABR) nominabantur, sed quaero num existimes, non dico Homerum, Archilochum, Pindarum, sed Phidian, Polyclitum, Zeuxim ad voluptatem artes suas direxisse. ergo opifex plus sibi proponet ad formarum quam civis excellens ad factorum pulchritudinem? quae autem est alia causa erroris tanti tam longe lateque diffusi, nisi quod is, qui voluptatem summum bonum esse decernit,[*](esse decernit esse om. BE decerit B dicerint E decreverit esse R) non cum ea parte animi, in [*](add. edd.) qua inest ratio atque consilium, sed cum cupiditate, id est cum animi levissima parte, deliberat? Quaero enim de te, si sunt di,[*](dii AR dy BE dij NV) ut vos etiam putatis, qui possint[*](possint Lamb. possunt) esse beati, cum voluptates corpore percipere[*](percipere V pcipe N percipe AR percipi BE) non possint, aut, si sine eo genere voluptatis beati sint, cur similem animi usum in sapiente[*](in sapienti B insapienti E) esse nolitis.

Lege laudationes, Torquate, non eorum, qui sunt ab Homero laudati, non Cyri, non Agesilai, non Aristidi aut Themistocli, non Philippi aut[*](aut (post Philippi) om. R) Alexandri, lege nostrorum hominum, lege vestrae familiae; neminem videbis ita laudatum, ut artifex callidus comparandarum voluptatum[*](voluptatum dett. utilitatum) diceretur. non elogia[*](elogia edd. eulogia) monimentorum id significant, velut hoc ad portam:

Hunc unum[*](Hunc unum Ern. uno cum ABER uno cu j (j ex corr. m. alt.; voluisse videtur scriba uno cui) N ymo cum V) plurimae consentiunt gentes populi primarium fuisse virum.

Idne

p.85
consensisse de Calatino plurimas gentis arbitramur, primarium populi fuisse,[*](fuisse populi A) quod praestantissimus fuisset in conficiendis voluptatibus? ergo in iis adolescentibus bonam spem esse dicemus et magnam indolem, quos suis commodis inservituros et quicquid ipsis expediat facturos arbitrabimur? nonne videmus quanta perturbatio rerum omnium consequatur, quanta confusio? tollitur beneficium, tollitur gratia, quae sunt vincla[*](vincula BEV) concordiae. nec enim, cum tua causa[*](tua causa NV tuā causā AR tuam causam BE) cui commodes, beneficium illud habendum est, sed faeneratio, nec gratia deberi videtur ei, qui sua causa commodaverit.[*](sua causa commodaverit (comod. N) NV suā causā co. AR suam commodaverit causam BE) maximas vero virtutes iacere omnis necesse est voluptate dominante. sunt etiam turpitudines plurimae, quae, nisi honestas[*](honestas marg. ed. Cratandr. honesta (in N ab alt. m. in marg. add. = vel honestatis)) natura plurimum valeat, cur non cadant in sapientem non est facile defendere.

Ac ne plura complectar—sunt enim innumerabilia—, bene laudata virtus voluptatis aditus intercludat necesse est. quod iam a me expectare noli. tute introspice in mentem tuam ipse eamque omni cogitatione pertractans percontare ipse te perpetuisne malis voluptatibus perfruens in ea, quam saepe usurpabas, tranquillitate degere omnem aetatem sine dolore, adsumpto etiam illo, quod vos quidem adiungere soletis, sed fieri non potest, sine doloris metu, an, cum de omnibus gentibus optime mererere,[*](mererere cod. Paris. Madvigii merere) cum opem indigentibus salutemque ferres, vel Herculis perpeti aerumnas. sic enim maiores nostri labores non fugiendos[*](fugiendos RNV figiendos A fingendo BE) tristissimo tamen verbo aerumnas etiam in deo nominaverunt.

elicerem[*](Elicerem N2 eligerem ABERN1 exigerem V (idem a poster. man. in marg. add. in N)) ex te cogeremque, ut responderes, nisi vererer ne Herculem

p.86
ipsum ea, quae pro salute gentium summo labore gessisset, voluptatis causa gessisse diceres.

Quae cum dixissem, Habeo, inquit Torquatus, ad quos ista referam, et, quamquam aliquid ipse poteram, tamen invenire malo paratiores.

Familiares nostros, credo, Sironem dicis et Philodemum, cum optimos viros, tum homines doctissimos.

Recte, inquit, intellegis.

Age sane, inquam. sed erat aequius Triarium aliquid de dissensione nostra iudicare.

Eiuro,[*](Eiuro Gz. Iuro (Itiro R)) inquit adridens, iniquum, hac quidem de re; tu enim ista lenius,[*](levius BENV levius an le- nius incert. in R) hic Stoicorum more nos vexat.

Tum Triarius: Posthac quidem, inquit, audacius. nam haec ipsa mihi erunt in promptu, quae modo audivi, nec ante aggrediar, quam te ab istis, quos dicis, instructum videro.

Quae cum essent dicta, finem fecimus et ambulandi et disputandi.

Voluptatem quidem, Brute, si ipsa pro se loquatur nec tam pertinaces habeat patronos, concessuram arbitror convictam superiore libro dignitati. etenim sit inpudens, si virtuti diutius repugnet, aut si honestis[*](honestis honestati NV) iucunda anteponat aut pluris esse contendat dulcedinem corporis ex eave natam laetitiam quam gravitatem animi atque constantiam. quare illam quidem dimittamus et suis se finibus tenere[*](tenere (ten ab alt. m. in ras.) N petere) iubeamus, ne blanditiis eius inlecebrisque

p.87
impediatur disputandi severitas.