de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Sed ut ad propositum[*](propositum propositum revertamur N2 (rev. in marg. add.), V)—de dolore enim cum diceremus, ad istam epistulam delati sumus—, nunc totum illud concludi sic licet: qui in summo malo est, is tum,[*](is tum Lamb. istum A1RN iste A2BEV) cum in eo est, non est beatus; sapiens autem semper beatus est et est aliquando in dolore; non est igitur summum malum dolor.
Iam illud[*](illudp. 18, 19 sq.) quale tandem est, bona praeterita non effluere sapienti, mala meminisse non oportere? primum in nostrane potestate est,[*](est potestate A) quid meminerimus? Themistocles quidem, cum ei Simonides an quis alius artem memoriae polliceretur, 'Oblivionis', inquit,
mallem. Nam memini etiam quae nolo, oblivisci non possum quae volo.
Magno hic ingenio, sed res se tamen sic habet, ut nimis imperiosi philosophi sit vetare meminisse. vide ne ista sint Manliana vestra aut maiora etiam, si imperes quod facere non possim.[*](possum BE) quid, si etiam iucunda memoria est praeteritorum malorum? ut proverbia non
Suavi/s laborum est praeteritorum me/moria.[*](memoria est praeteritorum BE) Sed ad bona praeterita redeamus. quae si a vobis talia dicerentur, qualibus Caius[*](Caius graius B gravis E) Marius uti poterat, ut expulsus, egens, in palude demersus tropaeorum recordatione levaret dolorem suum, audirem et plane probarem. nec enim absolvi beata vita sapientis neque ad exitum perduci poterit, si prima quaeque bene ab eo consulta atque facta ipsius oblivione obruentur.[*](obruentur dett. obruerentur)
sed vobis voluptatum perceptarum recordatio vitam beatam facit, et quidem corpore perceptarum. nam si quae sunt aliae, falsum est omnis animi voluptates[*](animi voluptates voluptas animi BE e om. A1BEN) esse e corporis societate. corporis autem voluptas si etiam praeterita delectat, non intellego, cur Aristoteles Sardanapalli epigramma tantopere[*](tanto opere B tanta opere R) derideat, in quo ille rex Syriae glorietur se omnis[*](se omnis N se omnes BEV omnis A se causas R) secum libidinum voluptates abstulisse.[*](abstulisse libidinum voluptates BE) Quod enim ne vivus quidem, inquit, diutius sentire poterat, quam dum fruebatur, quo modo id potuit mortuo[*](mortuo potuit BE) permanere? effluit[*](effluit Se. (cf. p. 18, 19; 79, 23; inter e et f excidit ef); fluit ARNV; in B et E pro hac voce compendium est, quod in E apud Mdv. sumitur pro etc., deinde in utroque cod. littera prima in igitur solito maior et rubro colore exarata; in E praeterea spatio relicto novus versus incipit ) igitur voluptas corporis et prima quaeque avolat saepiusque relinquit causam paenitendi[*](penitendi) quam recordandi. itaque beatior Africanus cum patria illo modo loquens:
Desine, Roma, tuos hostesreliquaque praeclare:
Nam tibi[*](Nam E namque (fuitne praeclare, nam Quae tibi ... labores!? in quo dubitari possit, utrum Ciceroni an Ennio tribuendum sit illud nam)) Laboribus hic praeteritis gaudet, tu iubes voluptatibus, et hic se ad ea revocat, e quibus nihil umquam rettulerit ad corpus, tu totus haeres in corpore.p.81moenimenta[*](moenimenta RKl. monimenta AERN monumenta BV mu- nimenta Mur. (Var. lect. XI 1) ) mei peperere[*](peperere BE repperere A reperere NV reperire R) labores.
Illud autem ipsum qui optineri potest, quod dicitis,[*](dicitisp. 24, 15—22 (—referri)) omnis animi et voluptates et dolores ad corporis voluptates ac dolores[*](ad corporis voluptates acac et R nihilne te] nichil tene BE dolores om. BE) pertinere?
nihilne te delectat umquam —video, quicum loquar—, te igitur, Torquate, ipsum per se nihil delectat? omitto dignitatem, honestatem, speciem ipsam virtutum, de quibus ante dictum est, haec leviora ponam: poe+ma,[*](ponam poëma dett. poema ponam ABEN postea ponam V ponam (om. poëma) R) orationem cum aut[*](cum aut aut cum BE) scribis aut legis, cum omnium factorum, cum regionum conquiris historiam, signum, tabula, locus amoenus, ludi, venatio, villa Luculli[*](Luculli dett. lucilli)—nam si
tuamdicerem, latebram haberes; ad corpus diceres pertinere—, sed ea, quae dixi, ad corpusne refers? an est aliquid, quod te sua sponte delectet? aut pertinacissimus fueris, si in eo[*](in eo ARNV om. BE) perstiteris ad corpus ea, quae dixi, referri,[*](referri Lamb. referre) aut deserueris totam Epicuri voluptatem, si negaveris.
Quod vero a te disputatum est[*](disputatum estp. 24, 22 (nec ob eam) —30) maiores esse voluptates et dolores animi quam corporis, quia trium temporum particeps animus sit, corpore autem praesentia solum sentiantur, qui id[*](qui id B quid id E quid ARNV) probari potest, ut is, qui propter me aliquid gaudeat, plus quam ego ipse gaudeat?[*](plus quam ego ipse gaudeat E om. ABRNV)
animo voluptas oritur propter voluptatem corporis, et maior est animi voluptas quam corporis. ita fit, ut gratulator[*](animo voluptas ... gratulatur (v. 27) del. Brem. ) laetior sit quam is, cui gratulatur. Sed dum
Quare aliud aliquod,[*](aliquod Lamb. aliquid) Torquate, hominis summum bonum reperiendum est, voluptatem bestiis concedamus, quibus vos de summo bono testibus uti soletis. quid, si etiam bestiae multa faciunt duce sua quaeque[*](quaeque N2V quaque ABER quamque N1 ) natura partim indulgenter vel cum labore, ut in gignendo, in educando, perfacile ut [*](add. C. F. W. Mue.) appareat aliud quiddam iis propositum, non voluptatem? partim cursu et peragratione laetantur, congregatione aliae coetum quodam modo civitatis imitantur;
videmus in quodam volucrium[*](volucrium Charis. (gramm. Lat. ex rec. H. Keil I p. 146); volucrum ARNV voluerunt BE) genere non nulla indicia pietatis, cognitionem, memoriam, in multis etiam desideria videmus. ergo in bestiis erunt secreta e voluptate humanarum quaedam simulacra virtutum, in ipsis hominibus virtus nisi voluptatis causa nulla erit? et homini, qui ceteris animantibus plurimum praestat, praecipue[*](praecipui P. Man. sec. Mdv. ) a natura nihil datum esse dicemus?[*](esse dicemus datum BE)