de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Sunt autem, qui dicant foedus esse quoddam sapientium,[*](sapientum V sapia (= sapientia, pro sapiu = sapientiū) R) ut ne minus amicos quam[*](minus amicos quam P. Man. minus quidem amicos quam ARNV minus quam amicos BE) se ipsos diligant. quod et posse fieri[*](fieri posse BE) intellegimus et saepe etiam[*](etiam Dav. enim) videmus, et perspicuum est nihil ad iucunde vivendum reperiri posse, quod coniunctione tali sit aptius.

Quibus ex omnibus iudicari potest non modo non impediri rationem amicitiae, si summum bonum in voluptate ponatur, sed sine hoc institutionem omnino amicitiae non posse reperiri.[*](et 26 repp. A)

Quapropter si ea, quae dixi, sole ipso illustriora et clariora sunt, si omnia dixi hausta[*](omnia dixi hausta = nihil dixi nisi quod haustum esset) e fonte naturae, si tota oratio nostra omnem sibi fidem sensibus confirmat,

p.31
id est incorruptis atque integris testibus, si infantes pueri, mutae etiam bestiae paene loquuntur magistra ac duce natura nihil esse prosperum nisi voluptatem, nihil asperum nisi dolorem, de quibus neque depravate iudicant neque corrupte,[*](depravatae ... corruptae A) nonne ei maximam gratiam habere debemus, qui hac exaudita quasi voce naturae sic eam firme graviterque comprehenderit, ut omnes bene sanos in viam placatae, tranquillae, quietae, beatae vitae deduceret? Qui quod tibi parum videtur eruditus, ea causa est, quod nullam eruditionem esse duxit, nisi quae beatae vitae disciplinam iuvaret.

an ille tempus aut in poe+tis evolvendis, ut ego et Triarius te hortatore facimus, consumeret, in quibus nulla solida utilitas omnisque puerilis est delectatio, aut se, ut Plato, in musicis, geometria, numeris, astris contereret, quae et a falsis initiis profecta vera esse non possunt et, si essent vera, nihil afferrent, quo iucundius, id est quo melius viveremus, eas ergo artes persequeretur, vivendi artem tantam tamque et operosam[*](et operosam ARN1 operosam) et perinde fructuosam relinqueret? non ergo Epicurus ineruditus, sed ii indocti, qui, quae pueros non didicisse turpe est, ea putant usque ad senectutem esse discenda.

Quae cum dixisset, Explicavi, inquit, sententiam meam, et eo quidem consilio, tuum iudicium ut cognoscerem, quoniam[*](quoniam Se. quae (i. e. que pro quō uel quo cf. ad. p. 34, 3; 47, 27; 71, 19; 115, 1; 116, 3; 165, 17; 167, 15 al.) ) mihi ea[*](mihi ea Se. mea ABEN1 in ea R (i. e. mea vel in ea pro m_ ea), mihi N2V (quoniam facultas L. Havet, revue de philo- logie 1899 p. 332)) facultas, ut id meo arbitratu facerem, ante hoc tempus numquam est data.

p.32

Hic cum uterque me intueretur seseque ad audiendum significarent paratos, Primum, inquam, deprecor, ne me tamquam philosophum putetis scholam vobis aliquam explicaturum, quod ne in ipsis quidem philosophis magnopere umquam probavi. quando enim Socrates, qui parens philosophiae iure dici potest, quicquam tale fecit? eorum erat iste mos qui tum sophistae nominabantur, quorum e numero primus est ausus Leontinus Gorgias in conventu poscere quaestionem, id est iubere dicere, qua de re quis vellet audire. audax negotium, dicerem impudens, nisi hoc institutum postea translatum ad philosophos nostros[*](nostros philosophos BE) esset.

sed et illum, quem nominavi, et ceteros sophistas, ut e Platone intellegi potest, lusos videmus a Socrate. is enim percontando[*](percontando A2 percun- tando NV percunctando A1BE per cunctando R) atque interrogando elicere solebat eorum opiniones, quibuscum disserebat, ut ad ea,[*](ea haec R) quae ii[*](ii hi BER hii A hij NV) respondissent, si quid videretur, diceret. qui mos cum a posterioribus non esset retentus, Arcesilas[*](archesilas A acesilaos N achesilas V) eum revocavit instituitque ut ii, qui se audire vellent, non de se quaererent, sed ipsi dicerent, quid sentirent; quod cum dixissent, ille contra. sed eum[*](eum om. RNV) qui audiebant, quoad poterant, defendebant sententiam suam. apud ceteros autem philosophos, qui quaesivit aliquid, tacet; quod quidem iam fit etiam[*](etiam om. BER) in Academia. ubi enim is, qui audire vult, ita dixit: 'Voluptas mihi videtur esse summum bonum', perpetua oratione contra disputatur, ut

p.33
facile intellegi possit eos, qui aliquid sibi videri[*](sibi aliquid (aliquit E) videri BE aliquid videri sibi V) dicant, non ipsos in ea sententia esse, sed audire velle contraria. Nos commodius agimus.

non enim solum Torquatus dixit quid sentiret, sed etiam cur. ego autem arbitror, quamquam admodum delectatus sum eius oratione perpetua, tamen commodius, cum in rebus singulis insistas et intellegas quid quisque concedat, quid abnuat, ex rebus concessis concludi quod velis et ad exitum perveniri. cum enim fertur quasi torrens oratio, quamvis multa cuiusque modi rapiat, nihil tamen teneas, nihil apprehendas,[*](reprehendas BE) nusquam orationem rapidam cœrceas.

Omnis autem in quaerendo, quae via quadam et ratione habetur, oratio praescribere primum debet ut quibusdam in formulis ea res agetur, ut, inter quos disseritur, conveniat quid sit id, de quo disseratur.

hoc positum in Phaedro a Platone probavit Epicurus sensitque in omni disputatione id fieri oportere. sed quod proximum fuit non vidit. negat enim definiri rem placere, sine quo fieri interdum non potest, ut inter eos, qui ambigunt, conveniat quid sit id, de quo agatur, velut in hoc ipso, de quo nunc disputamus. quaerimus enim finem bonorum. possumusne hic[*](hic Se. hoc ARNV (h_ vel h_ = hoc, h_ N p. 1, 7 vel h N 37, 30 = hic); hac BE) scire qualis sit,[*](qualis sit BERNV quali sunt A1 quales A2 ) nisi contulerimus inter nos, cum finem bonorum dixerimus, quid finis, quid etiam sit ipsum bonum?

atqui haec patefactio quasi rerum opertarum, cum quid quidque sit aperitur, definitio est. qua tu etiam inprudens utebare non numquam. nam hunc ipsum sive finem sive extremum sive ultimum definiebas[*](definiebasp. 13, 14 sqq.(cf. p. 5, 25 sqq.);19, 3 sqq.) id esse, quo omnia, quae recte fierent, referrentur neque id ipsum usquam referretur. praeclare hoc quidem. bonum ipsum etiam quid esset, fortasse, si opus fuisset, definisses

p.34
aut quod esset natura adpetendum[*](adp. AR app) aut quod prodesset aut quod iuvaret aut quod liberet modo. nunc idem,[*](nunc om. R (Modo aū = autem idem), N (Modo idem), V) nisi molestum est, quoniam[*](quoniam quō A quo BE) tibi non omnino displicet definire[*](definire diffinire N2V finire) et id facis, cum vis, velim definias[*](definias definiri R) quid sit voluptas, de quo omnis haec quaestio est.

Quis, quaeso, inquit, est, qui quid sit voluptas[*](quaeso Gz. quasi A1BE quam A2 qua fit R; om. N (ubi de quo ... voluptas excid. et in mg. add.), V) nesciat, aut qui, quo magis id intellegat, definitionem aliquam desideret?

Me ipsum esse dicerem, inquam, nisi mihi viderer habere bene cognitam[*](cognitam bene BE) voluptatem et satis firme conceptam animo atque comprehensam. Nunc autem dico ipsum Epicurum nescire et in eo nutare eumque, qui crebro dicat diligenter oportere exprimi quae vis subiecta sit vocibus, non intellegere interdum, quid sonet haec vox voluptatis, id est quae res huic voci subiciatur.

Tum ille ridens: Hoc vero, inquit, optimum, ut is, qui finem rerum expetendarum voluptatem esse dicat, id extremum, id ultimum bonorum, id ipsum quid et[*](quid et Brem. quidē ABENV quid sit R) quale sit, nesciat!

Atqui, inquam, aut Epicurus quid sit voluptas aut omnes mortales, qui ubique sunt, nesciunt.

Quonam,[*](quo nam N quoniam) inquit, modo?

Quia voluptatem hanc esse sentiunt omnes, quam sensus accipiens movetur et iucunditate quadam perfunditur.

Quid ergo?

istam voluptatem, inquit, Epicurus ignorat?

Non semper, inquam; nam interdum nimis[*](nimis minus R) etiam novit, quippe qui testificetur ne intellegere quidem se

p.35
posse ubi sit aut quod sit ullum bonum praeter illud, quod cibo et potione et aurium delectatione et obscena voluptate capiatur. an haec ab eo non dicuntur?

Quasi vero me pudeat, inquit, istorum, aut non possim quem ad modum ea dicantur ostendere!

Ego vero non dubito, inquam, quin facile possis, nec est quod te pudeat sapienti adsentiri, qui se unus, quod sciam, sapientem profiteri sit ausus. nam Metrodorum non puto ipsum professum, sed, cum appellaretur ab Epicuro, repudiare tantum beneficium noluisse; septem autem illi non suo, sed populorum suffragio omnium nominati sunt.

Verum hoc loco sumo verbis[*](de verbis Non. p. 396 ) his eandem certe[*](certe om. Non. p. 396 ) vim voluptatis[*](Verum ... voluptatisNon. p. 396) Epicurum nosse[*](non esse vel non nosse Non. ) quam ceteros. omnes enim iucundum motum, quo sensus hilaretur.[*](hilaretur N2 Non. hiaretur ABERN1 yarēt sequente spatio 4 fere litt. V) Graece h(donh/n,[*](hedoneum Non. ) Latine voluptatem vocant.[*](verum ... vocantNon. p. 121)

Quid est igitur, inquit, quod requiras?

Dicam, inquam, et quidem discendi causa magis, quam quo te aut Epicurum reprehensum velim.

Ego quoque, inquit, didicerim libentius si quid attuleris, quam te reprehenderim.

Tenesne igitur, inquam, Hieronymus Rhodius quid[*](quid quod ANV) dicat esse summum bonum,[*](bonum summum BE) quo putet omnia referri oportere?

Teneo, inquit, finem illi videri nihil dolere.

Quid? idem iste, inquam,[*](inquam om. R) de voluptate quid sentit?