de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

nisi autem rerum natura perspecta erit, nullo modo poterimus sensuum iudicia defendere. quicquid[*](quidquid BE) porro animo cernimus, id omne oritur a sensibus; qui si omnes veri erunt, ut Epicuri ratio docet, tum denique poterit aliquid cognosci et percipi.[*](et percipi A2 et recipi) quos qui tollunt et nihil posse percipi[*](percipi posse BE percipi (om. posse) R) dicunt, ii remotis sensibus ne id ipsum quidem expedire possunt, quod disserunt. praeterea sublata cognitione et scientia tollitur omnis ratio et vitae degendae et rerum gerendarum. sic e physicis et fortitudo sumitur contra mortis timorem et constantia contra metum religionis et sedatio animi omnium rerum occultarum ignoratione sublata et moderatio natura cupiditatum generibusque earum explicatis, et, ut modo docui, cognitionis regula et iudicio ab eadem illa[*](ab eadem illa i. e. ab Epicuri ratione (v. 5); regula Abl. ) constituto veri a falso distinctio traditur.

Restat locus huic disputationi vel maxime necessarius de amicitia, quam, si voluptas summum sit bonum, affirmatis nullam omnino fore. de qua Epicurus quidem ita dicit, omnium rerum, quas ad beate vivendum sapientia comparaverit, nihil esse maius amicitia, nihil uberius, nihil iucundius. nec vero hoc[*](hoc hos A1BER) oratione solum, sed multo magis vita et factis et moribus comprobavit. quod quam magnum sit fictae veterum fabulae declarant, in quibus tam multis tamque variis ab ultima antiquitate repetitis tria vix amicorum paria reperiuntur, ut ad Orestem pervenias profectus a Theseo. at vero Epicurus una in domo, et ea quidem angusta, quam magnos quantaque amoris conspiratione consentientis tenuit amicorum greges! quod fit etiam nunc ab Epicureis. sed ad rem redeamus; de hominibus dici non necesse est.

Tribus igitur[*](igitur ergo BE) modis video esse a nostris[*](a nostris esse BE) de amicitia disputatum. alii cum eas voluptates, quae ad amicos

p.29
pertinerent, negarent esse per se ipsas tam expetendas, quam nostras expeteremus, quo loco videtur quibusdam stabilitas amicitiae vacillare, tuentur tamen eum locum seque facile, ut mihi videtur, expediunt. ut enim virtutes, de quibus ante dictum est, sic amicitiam negant posse a voluptate discedere. nam cum solitudo et vita sine amicis insidiarum et metus plena sit, ratio ipsa monet amicitias comparare, quibus partis confirmatur[*](confirmetur ABE) animus et a spe[*](et a spe ad spem et ABE) pariendarum voluptatum seiungi non potest.

atque ut odia,[*](odiā BE) invidiae,[*](invidiae A2 invidie (e ab alt. m. in ras. scr.) N invidiā B invidia A1EV, R (sequente una litt. erasa, quae vi-detur fuisse e)) despicationes adversantur voluptatibus, sic amicitiae non modo fautrices fidelissimae, sed etiam effectrices sunt voluptatum tam amicis quam sibi, quibus non solum praesentibus fruuntur, sed etiam spe eriguntur consequentis ac posteri temporis. quod quia nullo modo sine amicitia firmam et perpetuam iucunditatem vitae tenere possumus[*](possumus etiam B) neque vero ipsam amicitiam tueri, nisi[*](nisi ipsi ARV) aeque amicos et nosmet ipsos diligamus, idcirco et hoc ipsum efficitur in amicitia, et amicitia[*](et amicitia om. R, A1 (ab alt. m. in mg. exteriore sinistro ita add. amicitia, ut a ligatore et desectum esse possit) cōnect. BE) cum voluptate conectitur. nam et laetamur amicorum laetitia aeque[*](atque ut RNV) atque nostra et pariter dolemus angoribus.

quocirca eodem modo sapiens erit affectus erga amicum, quo in se ipsum, quosque labores propter suam voluptatem susciperet,[*](susciperet susceperit R (suam susceperit voluptatem), NV) eosdem suscipiet[*](suscipiet susciperet BE) propter amici voluptatem. quaeque de virtutibus dicta sunt, quem ad modum eae[*](eae A hc_ B hec E hee RV ea N) semper voluptatibus inhaererent, eadem de amicitia dicenda sunt. praeclare enim Epicurus his paene verbis: 'Eadem',[*](his paene verbis eadem eadem hys pene verbis BE hiis pene eadem verbis V) inquit,

p.30
scientia[*](scientia sententia BE) confirmavit animum, ne quod aut sempiternum aut diuturnum timeret malum, quae perspexit in hoc ipso vitae spatio amicitiae praesidium esse firmissimum.

Sunt autem quidam Epicurei timidiores paulo contra vestra convicia,[*](nostra convitia V convicia nostra BE) sed tamen satis acuti, qui verentur ne, si amicitiam propter nostram voluptatem expetendam putemus, tota amicitia quasi claudicare videatur. itaque primos congressus copulationesque et consuetudinum instituendarum voluntates fieri propter voluptatem;[*](voluntates A voluptates R voluptatum NV om. BE) [*](voluptatem voluptates R) cum autem usus progrediens familiaritatem effecerit, tum amorem efflorescere tantum, ut, etiamsi nulla sit utilitas ex amicitia, tamen ipsi amici propter se ipsos amentur. etenim si loca, si fana, si urbes, si gymnasia, si campum, si canes, si equos, si ludicra[*](si ludicras A2 si ludicrica R) exercendi aut venandi consuetudine[*](consuetudines A consuetudinēs R) adamare solemus, quanto id in hominum consuetudine facilius fieri poterit[*](poterit edd. potuerit) et iustius?

Sunt autem, qui dicant foedus esse quoddam sapientium,[*](sapientum V sapia (= sapientia, pro sapiu = sapientiū) R) ut ne minus amicos quam[*](minus amicos quam P. Man. minus quidem amicos quam ARNV minus quam amicos BE) se ipsos diligant. quod et posse fieri[*](fieri posse BE) intellegimus et saepe etiam[*](etiam Dav. enim) videmus, et perspicuum est nihil ad iucunde vivendum reperiri posse, quod coniunctione tali sit aptius.

Quibus ex omnibus iudicari potest non modo non impediri rationem amicitiae, si summum bonum in voluptate ponatur, sed sine hoc institutionem omnino amicitiae non posse reperiri.[*](et 26 repp. A)