de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

comparandae voluptatis—quam autem ego dicam voluptatem, iam videtis, ne invidia verbi labefactetur oratio mea—. nam cum ignoratione rerum bonarum et malarum maxime hominum vita vexetur, ob eumque errorem et voluptatibus maximis saepe priventur et durissimis[*](durissimis cod. Leidens. Madvigii, purissimis ABERV pravissimis (pravi in ras.) N) animi doloribus torqueantur, sapientia est adhibenda,[*](adhibenda est BE) quae et terroribus[*](et erroribus BE) cupiditatibusque detractis et omnium falsarum opinionum temeritate derepta certissimam se nobis ducem praebeat ad voluptatem. sapientia enim est una, quae maestitiam pellat ex animis, quae nos exhorrescere metu[*](metū A) non sinat. qua praeceptrice

p.20
in tranquillitate vivi potest omnium cupiditatum ardore restincto. cupiditates enim sunt insatiabiles, quae non modo singulos homines, sed universas familias evertunt, totam etiam labefactant saepe rem publicam.

ex cupiditatibus odia, discidia, discordiae, seditiones, bella nascuntur, nec eae se[*](eae se A eas se BER he se se (he se ab alt. m. in ras) N hee se V) foris solum iactant nec tantum in alios caeco impetu incurrunt, sed intus etiam in animis inclusae inter se dissident atque discordant, ex quo vitam amarissimam necesse est effici, ut sapiens solum amputata circumcisaque inanitate omni et errore naturae finibus contentus sine aegritudine possit et sine metu vivere.

quae est enim aut utilior aut ad bene vivendum aptior partitio quam illa, qua est usus Epicurus? qui unum genus posuit earum cupiditatum, quae essent et naturales[*](et ante naturales om. BE) et necessariae, alterum, quae naturales essent nec[*](nec non BE) tamen necessariae, tertium, quae nec naturales nec necessariae. quarum ea ratio est, ut necessariae nec opera multa nec impensa[*](inp. R) expleantur; ne naturales quidem multa desiderant, propterea quod ipsa natura divitias, quibus contenta sit, et parabilis[*](parabilis A1R parabiles (in N e ex corr. alt. m.) ) et terminatas habet; inanium autem cupiditatum nec modus ullus nec finis inveniri potest.