de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

quos tu paulo ante cum memoriter, tum etiam erga nos amice et benivole collegisti, nec me tamen laudandis maioribus meis corrupisti[*](corrupisti cod. Leidens. Madvigii; corripuisti) nec segniorem ad respondendum reddidisti. quorum facta quem ad modum, quaeso, interpretaris? sicine[*](siccine RN2V sic cine N1 ) eos censes aut in armatum hostem impetum fecisse aut in liberos atque[*](atque aut R) in sanguinem suum tam crudelis fuisse, nihil ut de utilitatibus, nihil ut de commodis suis cogitarent? at[*](at ad A1RV) id ne ferae quidem faciunt, ut ita ruant itaque turbent, ut

p.16
earum motus et impetus quo pertineant non intellegamus,[*](intelligantur R) tu tam egregios viros censes tantas res gessisse sine causa?

quae fuerit causa, mox videro;[*](video RV) interea hoc tenebo, si ob aliquam causam ista, quae sine dubio praeclara sunt, fecerint, virtutem iis[*](iis si BE) per se ipsam causam non fuisse.—Torquem detraxit hosti.—Et quidem se texit, ne interiret.—At[*](at N2 (t in ras.), ad ABERV) magnum periculum adiit.—In oculis quidem exercitus.—Quid ex eo est consecutus?—Laudem et caritatem, quae sunt vitae sine metu degendae praesidia firmissima.—Filium morte multavit.—Si sine causa, nollem me ab eo ortum, tam inportuno tamque crudeli; sin, ut dolore suo sanciret militaris imperii disciplinam exercitumque in gravissimo bello animadversionis[*](animum adversionis R) metu contineret, saluti prospexit civium, qua intellegebat contineri suam.

atque haec ratio late patet. in quo enim maxime consuevit iactare vestra[*](nostra (compend. scr.) BERV) se oratio, tua praesertim, qui studiose antiqua persequeris, claris et fortibus viris commemorandis eorumque factis non emolumento[*](emolimento BE) aliquo, sed ipsius honestatis decore laudandis, id totum evertitur eo delectu[*](delectu N deflectu A deffectu R defectu V defluxu BE) rerum, quem modo dixi, constituto, ut aut voluptates omittantur maiorum voluptatum adipiscendarum causa aut dolores suscipiantur maiorum dolorum effugiendorum gratia.

Sed de clarorum hominum factis illustribus et gloriosis satis hoc loco dictum sit. erit enim iam de omnium virtutum cursu ad voluptatem proprius disserendi locus. nunc autem explicabo, voluptas ipsa quae qualisque sit, ut tollatur error omnis imperitorum[*](inp. R) intellegaturque ea, quae voluptaria, delicata, mollis habeatur disciplina,[*](disciplinata ABER) quam gravis, quam continens, quam severa sit. Non enim hanc solam sequimur, quae suavitate aliqua naturam

p.17
ipsam movet et cum iucunditate quadam percipitur sensibus, sed maximam voluptatem illam habemus, quae percipitur omni dolore detracto. nam quoniam, cum privamur dolore, ipsa liberatione et vacuitate omnis molestiae gaudemus, omne autem id, quo gaudemus, voluptas est, ut omne, quo offendimur, dolor, doloris omnis privatio recte nominata est voluptas. ut enim, cum cibo et potione fames sitisque depulsa est, ipsa detractio molestiae consecutionem affert voluptatis, sic in omni re doloris amotio successionem efficit voluptatis.

itaque non placuit Epicuro medium esse quiddam[*](quiddam A quoddam) inter dolorem et voluptatem; illud enim ipsum, quod quibusdam medium videretur,[*](videretur N (?), Rath.; videtur cum om. R) cum omni dolore careret, non modo voluptatem esse, verum etiam summam voluptatem. quisquis enim sentit, quem ad modum sit affectus, eum necesse est aut in voluptate esse aut in dolore. omnis[*](omnis Morel. omni) autem privatione doloris putat Epicurus terminari summam voluptatem, ut postea variari voluptas distinguique possit, augeri amplificarique non possit.

At etiam Athenis, ut e patre[*](epatre AN) audiebam facete et urbane Stoicos irridente,[*](irridente R arridente) statua est in Ceramico Chrysippi sedentis porrecta manu, quae manus significet illum in hac esse rogatiuncula delectatum: 'Numquidnam manus tua sic affecta, quem ad modum affecta nunc est, desiderat?'—Nihil sane.—'At, si voluptas esset bonum, desideraret.'—Ita credo.—

Non est igitur voluptas bonum.
[*](credo ita B (desideraret — voluptas bonum om. E)) Hoc ne statuam quidem dicturam pater aiebat, si loqui posset. conclusum est enim contra Cyrenaicos satis acute, nihil ad Epicurum. nam si ea sola voluptas esset, quae quasi titillaret sensus, ut ita dicam, et ad eos cum suavitate afflueret et illaberetur, nec[*](nec ulla par A ut ulla pars BE ulla (om. nec et pars) RN illa (om. nec et pars) V) manus esse contenta posset nec
p.18
ulla pars vacuitate doloris sine iucundo motu voluptatis. sin autem summa voluptas est, ut Epicuro placet, nihil dolere, primum tibi recte, Chrysippe, concessum est nihil desiderare manum, cum ita esset affecta, secundum non recte, si voluptas esset bonum, fuisse desideraturam. idcirco enim non desideraret, quia, quod dolore caret, id in voluptate est.

Extremum autem esse bonorum voluptatem ex hoc facillime perspici potest: Constituamus aliquem magnis, multis, perpetuis fruentem et animo et corpore voluptatibus nullo dolore nec impediente nec inpendente, quem tandem hoc statu praestabiliorem aut magis expetendum possimus[*](possumus BE) dicere? inesse enim necesse est in eo, qui ita sit affectus, et firmitatem animi nec mortem nec dolorem timentis, quod mors sensu careat, dolor in longinquitate levis,[*](lenis ARN) in gravitate brevis soleat esse, ut eius magnitudinem celeritas, diuturnitatem allevatio consoletur.

ad ea cum accedit, ut neque divinum numen horreat nec praeteritas voluptates effluere patiatur earumque assidua recordatione laetetur, quid est, quod huc possit, quod melius sit, accedere? Statue contra aliquem confectum tantis animi corporisque doloribus, quanti in hominem maximi[*](maximi dett. maxime) cadere possunt, nulla spe proposita fore levius aliquando,[*](aliquando dett. aliquanto) nulla praeterea neque praesenti nec expectata voluptate, quid eo miserius dici aut fingi potest? quodsi vita doloribus referta maxime fugienda est, summum profecto malum est vivere cum dolore, cui sententiae consentaneum est ultimum esse bonorum cum voluptate vivere. nec enim habet nostra[*](habet praeter voluptatem nostra V fortasse recte ) mens quicquam, ubi consistat tamquam in extremo, omnesque et metus et aegritudines ad dolorem referuntur, nec praeterea est res ulla, quae sua natura aut sollicitare possit aut angere.[*](aut angere Vict. aut tangere)

Praeterea et appetendi et refugiendi et omnino rerum gerendarum

p.19
initia proficiscuntur aut a voluptate aut a dolore. quod cum ita sit, perspicuum est omnis rectas res atque laudabilis eo referri, ut cum voluptate vivatur. quoniam autem id est vel summum bonorum[*](bonorum om. R) vel ultimum vel extremum[*](summum vel ultimum vel extremum bono- rum BE (non A))—quod Graeci te/los nominant—, quod ipsum nullam ad aliam rem, ad id autem res referuntur[*](res referuntur (re post res ab alt. m. superscr.) N res ferunt A1 res feruntur A2R feruntur (om. res) V res ferentur BE) omnes, fatendum est summum esse bonum iucunde vivere.

Id qui in una virtute ponunt et splendore nominis capti quid natura postulet non intellegunt, errore maximo, si Epicurum audire voluerint, liberabuntur. istae enim vestrae eximiae pulchraeque virtutes nisi voluptatem[*](voluptates BE) efficerent, quis eas aut laudabilis aut expetendas arbitraretur? ut enim medicorum scientiam non ipsius artis, sed bonae valetudinis causa probamus, et gubernatoris ars, quia bene navigandi rationem habet, utilitate, non arte laudatur, sic sapientia, quae ars vivendi putanda est, non expeteretur, si nihil efficeret; nunc expetitur, quod est tamquam artifex conquirendae et

comparandae voluptatis—quam autem ego dicam voluptatem, iam videtis, ne invidia verbi labefactetur oratio mea—. nam cum ignoratione rerum bonarum et malarum maxime hominum vita vexetur, ob eumque errorem et voluptatibus maximis saepe priventur et durissimis[*](durissimis cod. Leidens. Madvigii, purissimis ABERV pravissimis (pravi in ras.) N) animi doloribus torqueantur, sapientia est adhibenda,[*](adhibenda est BE) quae et terroribus[*](et erroribus BE) cupiditatibusque detractis et omnium falsarum opinionum temeritate derepta certissimam se nobis ducem praebeat ad voluptatem. sapientia enim est una, quae maestitiam pellat ex animis, quae nos exhorrescere metu[*](metū A) non sinat. qua praeceptrice

p.20
in tranquillitate vivi potest omnium cupiditatum ardore restincto. cupiditates enim sunt insatiabiles, quae non modo singulos homines, sed universas familias evertunt, totam etiam labefactant saepe rem publicam.

ex cupiditatibus odia, discidia, discordiae, seditiones, bella nascuntur, nec eae se[*](eae se A eas se BER he se se (he se ab alt. m. in ras) N hee se V) foris solum iactant nec tantum in alios caeco impetu incurrunt, sed intus etiam in animis inclusae inter se dissident atque discordant, ex quo vitam amarissimam necesse est effici, ut sapiens solum amputata circumcisaque inanitate omni et errore naturae finibus contentus sine aegritudine possit et sine metu vivere.