de Finibus Bonorum et Malorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

sive enim ad sapientiam perveniri potest, non paranda nobis solum ea, sed fruenda etiam sapientia[*](om. cod. Eliens. Davisii, P. Man.) est; sive hoc difficile est, tamen nec modus est ullus[*](ullus est BE) investigandi veri, nisi inveneris, et quaerendi defatigatio[*](defetigatio A2 ) turpis est, cum id, quod quaeritur, sit pulcherrimum. etenim si delectamur, cum scribimus, quis est tam invidus, qui ab eo nos abducat? sin laboramus, quis est, qui alienae modum statuat industriae? nam ut Terentianus Chremes non inhumanus, qui novum vicinum non vult 'fodere au/t arare aut a/liquid ferre de/nique'— non enim illum ab industria, sed ab inliberali labore deterret—, sic isti curiosi, quos offendit noster minime nobis iniucundus labor.