de Finibus Bonorum et Malorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis De finibus bonorum et malorum. Schiche, Theodor, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
nec mihi illud dixeris:
Haec enim ipsa mihi sunt voluptati, et erant illa Torquatis.[*](Torquatis edd. torquati ABER torquato NV) Numquam hoc ita defendit Epicurus neque Metrodorus[*](Metrodorus P. Man. vero tu) aut quisquam eorum, qui aut saperet aliquid aut ista[*](fortasse legendum qui et saperet aliquid et ista) didicisset. et quod quaeritur saepe, cur tam multi sint Epicurei,[*](epicuri BE, R (Ep.), N) sunt aliae quoque causae, sed multitudinem haec maxime allicit, quod ita putant dici ab illo, recta et honesta quae sint, ea facere ipsa per se laetitiam, id est voluptatem. homines optimi non intellegunt totam rationem everti, si ita res se habeat. nam si concederetur, etiamsi ad corpus nihil referatur, ista sua sponte et per se esse iucunda, per se esset et virtus et cognitio rerum, quod minime ille vult, expetenda.
Haec igitur Epicuri non probo, inquam. De cetero vellem equidem aut ipse doctrinis fuisset instructior— est enim, quod tibi ita videri necesse est, non satis politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi appellantur —aut ne deterruisset alios a studiis. quamquam te quidem video minime esse deterritum.
Quae cum dixissem, magis ut illum provocarem quam ut ipse loquerer, tum Triarius leniter[*](leniter dett. leuiter) arridens: Tu quidem, inquit, totum[*](Tu quidem inquit totum tum quid totum inquit (inquid B) BE) Epicurum paene e philosophorum choro sustulisti. quid ei reliquisti, nisi te, quoquo modo[*](quoque modo A1 quoque ut modo RN1V quoque ut id modo N2 ) loqueretur, intellegere, quid diceret? aliena
Fieri, inquam, Triari, nullo pacto potest, ut non dicas, quid non probes eius, a quo dissentias. quid enim me prohiberet Epicureum esse, si probarem, quae ille diceret? cum praesertim illa perdiscere ludus esset. quam ob rem dissentientium inter se reprehensiones[*](reprehensiones dissenciencium inter se BE) non sunt vituperandae, maledicta, contumeliae, tum iracundiae, contentiones concertationesque in disputando pertinaces indignae philosophia mihi videri solent.