Paradoxa Stoicorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Baiter, J. G., editor. Leipzig: B. Tauchnitz, 1865.
quod eo maius est illi quam aut tibi aut nobis, quia nos ea philosophia plus utimur, quae peperit dicendi copiam et in qua dicuntur ea, quae non multum discrepent ab opinione populari, Cato autem, perfectus mea sententia Stoicus, et ea sentit, quae non sane probantur in volgus, et in ea est haeresi, quae nullum sequitur florem orationis neque dilatat argumentum: minutis interrogatiunculis quasi punctis quod proposuit efficit.