Paradoxa Stoicorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Baiter, J. G., editor. Leipzig: B. Tauchnitz, 1865.
an ille mihi liber, cui mulier imperat? cui leges inponit, praescribit, iubet, vetat quod videtur? qui nihil imperanti negare potest, nihil recusare audet? poscit, dandum est; vocat, veniendum; eicit, abeundum; minatur, extimescendum. ego vero istum non modo servum, sed nequissimum servum, etiam si in amplissima familia natus sit, appellandum puto. atque in pari stultitia sunt, quos signa, quos tabulae, quos caelatum argentum, quos Corinthia opera, quos aedificia magnifica nimio opere delectant.
at sumusinquit
principes civitatis.vos vero ne conservorum quidem vestrorum principes estis;
sed ut in magna familia sunt alii lautiores, ut sibi videntur, servi, sed tamen servi, ut atrienses, at qui tractant ista, qui tergent, qui ungunt, qui verrunt, qui spargunt, non honestissimum locum servitutis tenent, sic in civitate, qui se istarum rerum cupiditatibus dediderunt, ipsius servitutis
magnainquit
bella gessi, magnis imperiis et provinciis praefui.gere igitur animum laude dignum: Aetionis tabula te stupidum detinet aut signum aliquod Polycleti; mitto unde sustuleris, quo modo habeas: intuentem te, admirantem, clamores tollentem cum video, servum esse ineptiarum omnium iudico.
nonne igitur sunt illa festiva?sunt; nam nos quoque oculos eruditos habemus. sed, obsecro te, ita venusta habeantur ista, non ut vincla virorum sint, sed ut oblectamenta puerorum. quid enim censes? si L. Mummius aliquem istorum videret matellionem Corinthium cupidissime tractantem, cum ipse totam Corinthum contempsisset, utrum illum civem excellentem an atriensem diligentem putaret? revivescat M'. Curius aut eorum aliquis, quorum in villa ac domo nihil splendidum, nihil ornatum fuit praeter ipsos, et videat aliquem summis populi beneficiis usum barbatulos mullos exceptantem de piscina et pertractantem et murenarum copia gloriantem, nonne hunc hominem ita servum iudicet, ut ne in familia quidem dignum maiore aliquo negotio putet?
an eorum servitus dubia est, qui cupiditate peculii nullam condicionem recusant durissimae servitutis? hereditatis spes quid iniquitatis in serviendo non suscipit? quem nutum locupletis orbi senis non observat? loquitur ad voluntatem, quicquid denuntiatum est facit, adsectatur, adsidet, muneratur. quid horum est liberi?
quid denique servi non inertis? quid? iam illa cupiditas, quae videtur esse liberalior, honoris, imperii, provinciarum, quam dura est domina, quam imperiosa, quam vehemens! Cethego, homini non probatissimo, servire coegit eos, qui sibi esse amplissimi videbantur, munera mittere, noctu venire domum ad eum, precari, denique supplicare. quae servitus est, si haec libertas existimari potest? quid? cum cupiditatis dominatus excessit et alius est dominus exortus ex conscientia peccatorum, timor, quam est illa misera, quam dura servitus? adulescentibus paulo loquacioribus est serviendum; omnes, qui aliquid scire videntur, tamquam domini timentur; iudex vero quantum habet dominatum, quo timore nocentis adficiti an non est omnis metus servitus?
quid valet igitur illa eloquentissimi viri, L. Crassi, copiosa magis quam sapiens oratio
eripite nos ex servitute? quae est ista servitus tam claro homini tamque nobili? omnis animi debilitati et humilis et fracti timiditas servitus est.
nolite sinere nos cuiquam servire.in libertatem vindicari volt? minime; quid enim adiungit?
nisi vobis universis.dominum mutare, non liber esse volt.
quibus et possumus et debemus.nos vero, si quidem animo excelso et alto et virtutibus exaggerato sumus, nec debemus nec possumus: tu posse te dicito, quoniam quidem potes, debere ne dixeris, quoniam nihil quisquam debet nisi quod est turpe non reddere. sed haec hactenus. ille videat, quo modo imperator esse possit, cum eum ne liberum quidem esse ratio et veritas ipsa convincat.
o(/ti mo/nos o( sofo\s plou/sios
Quod solus sapiens dives.
quae est ista in commemoranda pecunia tua tam insolens ostentatio? solusne tu dives? pro di inmortales! egone me audisse aliquid et didicisse non gaudeam? solusne dives? quid, si ne dives quidem? quid, si pauper etiam? quem enim intellegimus divitem aut hoc verbum in quo homine ponimus? opinor in eo, cui tanta possessio sit, ut ad liberaliter vivendum facile contentus sit, qui nihil quaerat, nihil adpetat, nihil optet amplius.
animus oportet tuus se iudicet divitem, non hominum sermo, neque possessiones tuae. nihil sibi deesse putat, nihil curat amplius, satiatus est aut contentus etiam pecunia: concedo, dives est. sin autem propter aviditatem pecuniae nullum quaestum turpem putas, cum isti ordini ne honestus quidem possit esse ullus; si cotidie fraudas, decipis, poscis, pacisceris, aufers, eripis, si socios spolias, aerarium expilas, si testamenta amicorum ne exspectas quidem atque ipse supponis, haec utrum abundantis an egentis signa sunt?
animus hominis dives, non arca appellari solet. quamvis ilia sit plena, dum te inanem videbo, divitem non putabo; etenim ex eo, quantum
multi ex te audierunt cum diceres, neminem esse divitem, nisi qui exercitum alere posset suis fructibus, quod populus Romanus tantis vectigalibus iam pridem vix potest: ergo hoc proposito numquam eris dives ante, quam tibi ex tuis possessionibus tantum reficietur, ut eo tueri sex legiones et magna equitum ac peditum auxilia possis. iam fateris igitur non esse te divitem, cui tantum desit, ut expleas id quod exoptas. itaque istam paupertatem vel potius egestatem ac mendicitatem tuam numquam obscure tulisti.