Paradoxa Stoicorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Baiter, J. G., editor. Leipzig: B. Tauchnitz, 1865.
sed quid ego communis leges profero, quibus omnibus es exsul? familiarissimus tuus de te privilegium tulit, ut, si in opertum Bonae Deae accessisses, exsulares: at te id fecisse etiam gloriari soles. quo modo igitur tot legibus eiectus in exsilium nomen exsulis non perhorrescis?
Romae suminquit. et quidem in operto fuisti. non igitur ubi quisque erit, eius loci ius tenebit, si ibi eum legibus esse non oportebit.
o(/ti mo/nos o( sofo\s e)leu/qeros kai\ pa=s a)/frwn dou=los
Omnis sapientis liberos esse et stultos omnis servos.
laudetur vero hic imperator aut etiam appelletur aut hoc nomine dignus putetur. quo modo aut cui tandem hic libero imperabit, qui non potest cupiditatibus suis imperare? refrenet primum libidines, spernat voluptates, iracundiam teneat, coerceat avaritiam, ceteras animi labis repellat; tum incipiat aliis imperare, cum ipse inprobissimis dominis, dedecori ac turpitudini, parere desierit: dum quidem iis oboediet, non modo imperator, sed liber habendus omnino non erit. praeclare enim est hoc usurpatum a doctissimis - quorum ego auctoritate non uterer, si mihi apud aliquos agrestis haec habenda esset oratio; cum vero apud prudentissimos loquar, quibus haec inaudita non sint, cur ego simulem me, si quid in his studiis operae posuerim, perdidisse?
quid est enim libertas? potestas vivendi, ut velis. quis igitur vivit, ut volt, nisi qui recte vivit, qui gaudet officio, cui vivendi via considerata atque provisa est? qui ne legibus quidem propter metum paret, sed eas sequitur et colit, quod id salutare esse maxime iudicat; qui nihil dicit, nihil facit, nihil cogitat denique nisi lubenter ac libere; cuius omnia consilia resque omnes, quas gerit, ab ipso proficiscuntur eodemque referuntur, nec est ulla res, quae plus apud eum polleat quam ipsius voluntas atque iudicium; cui quidem etiam, quae vim habere maximam dicitur, Fortuna ipsa cedit, si, ut sapiens poeta dixit,
suis ea cuique fingitur moribus.soli igitur hoc contingit sapienti, ut nihil faciat invitus, nihil dolens, nihil coactus.
quod etsi ita esse pluribus verbis disserendum est, illud tamen et breve et confitendum est, nisi qui ita sit adfectus, esse liberum neminem. servi igitur omnes inprobi; nec hoc tam re est quam dictu inopinatum atque mirabile: non enim ita dicunt eos esse servos, ut mancipia, quae sunt dominorum facta nexo aut aliquo iure civili, sed, si servitus sit, sicut est, oboedientia fracti animi et abiecti et arbitrio carentis suo, quis neget omnis levis, omnis cupidos, omnis denique inprobos esse servos?