Paradoxa Stoicorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tullii Ciceronis De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Baiter, J. G., editor. Leipzig: B. Tauchnitz, 1865.

omnes scelerati atque inpii, quorum tu te ducem esse profiteris, quos leges exsilio adfici volunt, exsules sunt, etiam si solum non mutarunt. an cum omnes te leges exsulem esse iubeant, non eris tu exsul? exsul non appelletur is, qui cum telo fuerit? ante senatum tua sica deprehensa est. qui hominem occiderit? plurimos occidisti. qui incendium fecerit? aedes Nympharum manu tua deflagravit. qui templa occupaverit? in foro castra posuisti.

sed quid ego communis leges profero, quibus omnibus es exsul? familiarissimus tuus de te privilegium tulit, ut, si in opertum Bonae Deae accessisses, exsulares: at te id fecisse etiam gloriari soles. quo modo igitur tot legibus eiectus in exsilium nomen exsulis non perhorrescis?

Romae sum
inquit. et quidem in operto fuisti. non igitur ubi quisque erit, eius loci ius tenebit, si ibi eum legibus esse non oportebit.

o(/ti mo/nos o( sofo\s e)leu/qeros kai\ pa=s a)/frwn dou=los
Omnis sapientis liberos esse et stultos omnis servos.

laudetur vero hic imperator aut etiam appelletur aut hoc nomine dignus putetur. quo modo aut cui tandem hic libero imperabit, qui non potest cupiditatibus suis imperare? refrenet primum libidines, spernat voluptates, iracundiam teneat, coerceat avaritiam, ceteras animi labis repellat; tum incipiat aliis imperare, cum ipse inprobissimis dominis, dedecori ac turpitudini, parere desierit: dum quidem iis oboediet, non modo imperator, sed liber habendus omnino non erit. praeclare enim est hoc usurpatum a doctissimis - quorum ego auctoritate non uterer, si mihi apud aliquos agrestis haec habenda esset oratio; cum vero apud prudentissimos loquar, quibus haec inaudita non sint, cur ego simulem me, si quid in his studiis operae posuerim, perdidisse?

p.1011
— dictum est igitur ab eruditissimis viris nisi sapientem liberum esse neminem.