Paradoxa Stoicorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Baiter, J. G., editor. Leipzig: B. Tauchnitz, 1865.
nihil neque meum est neque cuiusquam, quod auferri, quod eripi, quod amitti potest. si mihi eripuisses divinam animi mei conscientiam, meis curis, vigiliis, consiliis stare te invitissimo rem publicam, si huius aeterni beneficii inmortalem memoriam delevisses, multo etiam magis, si illam mentem, unde haec consilia manarunt, mihi eripuisses, tum ego accepisse me confiterer iniuriam; sed si haec nec fecisti nec facere potuisti, reditum mihi gloriosum iniuria tua dedit, non exitum calamitosum. ergo ego semper civis, et tum maxime, cum meam salutem senatus exteris nationibus, ut civis optumi, commendabat, tu ne nunc quidem, nisi forte idem hostis esse et civis potest. an tu civem ab hoste natura ac loco, non animo factisque distinguis?
caedem in foro fecisti, armatis latronibus templa tenuisti, privatorum domos, aedis sacras incendisti: cur hostis Spartacus, si tu civis? potes autem esse tu civis, propter quem aliquando civitas non fuit? et me tuo nomine appellas, cum omnes meo discessu exsulasse rem publicam putent? numquamne, homo amentissime, te circumspicies? numquam nec quid facias considerabis
omnes scelerati atque inpii, quorum tu te ducem esse profiteris, quos leges exsilio adfici volunt, exsules sunt, etiam si solum non mutarunt. an cum omnes te leges exsulem esse iubeant, non eris tu exsul? exsul non appelletur is, qui cum telo fuerit? ante senatum tua sica deprehensa est. qui hominem occiderit? plurimos occidisti. qui incendium fecerit? aedes Nympharum manu tua deflagravit. qui templa occupaverit? in foro castra posuisti.
sed quid ego communis leges profero, quibus omnibus es exsul? familiarissimus tuus de te privilegium tulit, ut, si in opertum Bonae Deae accessisses, exsulares: at te id fecisse etiam gloriari soles. quo modo igitur tot legibus eiectus in exsilium nomen exsulis non perhorrescis?
Romae suminquit. et quidem in operto fuisti. non igitur ubi quisque erit, eius loci ius tenebit, si ibi eum legibus esse non oportebit.