Paradoxa Stoicorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tullii Ciceronis De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Baiter, J. G., editor. Leipzig: B. Tauchnitz, 1865.

o(/ti pa=s a)/frwn mai/netai
Omnis stultos insanire.

ego vero te non stultum, ut saepe, non inprobum, ut semper, sed dementem * * *

* * * rebus ad victum necessariis esse invictus * * potest. sapientis animus magnitudine consilii, tolerantia rerum humanarum, contemptione fortunae, virtutibus denique omnibus ut moenibus saeptus vincetur et expugnabitur, qui ne civitate quidem pelli potest? quae

p.1009
est enim civitas? omnisne conventus etiam ferorum et inmanium? omnisne etiam fugitivorum ac latronum congregata unum in locum multitude? certe negabis. non igitur erat illa tum civitas, cum leges in ea nihil valebant, cum iudicia iacebant, cum mos patrius occiderat, cum ferro pulsis magistratibus senatus nomen in re publica non erat; praedonum ille concursus et te duce latrocinium in foro constitutum et reliquiae coniurationis a Catilinae furiis ad tuum scelus furoremque conversae non civitas erat.

itaque pulsus ego civitate non sum, quae nulla erat: accersitus in civitatem sum, cum esset in re publica consul, qui tum nullus fuerat, esset senatus, qui tum occiderat, esset consensus populi liber, esset iuris et aequitatis, quae vincla sunt civitatis, repetita memoria. ac vide quam ista tui latrocinii tela contempserim: iactam et inmissam a te nefariam in me iniuriam semper duxi; pervenisse ad me numquam putavi, nisi forte, cum parietes disturbabas aut cum tectis sceleratas faces inferebas, meorum aliquid ruere aut deflagrare arbitrabare: