Paradoxa Stoicorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tullii Ciceronis De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Baiter, J. G., editor. Leipzig: B. Tauchnitz, 1865.

quam ob rem ut inprobo et stulto et inerti nemini bene esse potest, sic bonus vir et sapiens et fortis miser esse nemo potest; nec vero, cuius virtus moresque laudandi sunt, eius non laudanda vita est, neque porro fugienda vita est quae laudanda est, esset autem fugienda, si esset misera. quam ob rem quicquid est laudabile, idem et beatum et florens et expetendum videri decet.

o(/ti i)/sa ta\ a(marth/mata kai\ ta\ katorqw/mata

parva
inquit
est res.
at magna culpa; nec enim peccata rerum eventis, sed vitiis hominum metienda sunt: in quo peccatur, id potest aliud alio maius esse aut minus, ipsum quidem illud peccare, quoquo verteris, unum est. auri navem evertat gubernator an paleae, in re aliquantum, in gubernatoris inscitia nihil interest. lapsa est lubido in muliere ignota, dolor ad pauciores pertinet, quam si petulans fuisset in aliqua generosa ac nobili virgine; peccavit vero nihilo minus, si quidem est peccare tamquam transire lineas, quod cum feceris, culpa commissa est: quam longe progrediare, cum semel transieris,
p.1007
ad augendam transeundi culpam nihil pertinet. peccare certe licet nemini; quod autem non licet, id hoc uno tenetur, si arguitur non licere: id si nec maius nec minus umquam fieri potest, quoniam in eo est peccatum, si non licuit, quod semper unum et idem est, quae ex eo peccata nascuntur aequalia sint oportet.

quod si virtutes sunt pares inter se, paria esse etiam vitia necesse est: atqui paris esse virtutes nec bono viro meliorem nec temperante temperantiorem nec. forti fortiorem nec sapienti sapientiorem posse fieri, facillume potest perspici. an virum bonum dices, qui depositum nullo teste, cum lucrari inpune posset auri pondo decem, reddiderit, si idem in decem milibus non idem fecerit? aut temperantem, qui se in aliqua libidine continuerit, in aliqua effuderit?