Paradoxa Stoicorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis De officiis ad Marcum filium libri tres, Paradoxa stoicorum, Timaeus. Baiter, J. G., editor. Leipzig: B. Tauchnitz, 1865.
ut enim est quisque maxime boni particeps, ita est laudabilis maxime, neque est ullum bonum, de quo non is, qui id habeat, honeste possit gloriari. quid autem est horum in voluptate? melioremne efficit aut laudabiliorem virum? an quisquam in potiendis voluptatibus gloriando se et praedicatione ecfert? atqui si voluptas, quae plurimorum patrociniis defenditur, in rebus bonis habenda non est, eaque quo est maior, eo magis mentem ex sua sede et statu demovet, profecto nihil est aliud bene et beate vivere nisi honeste et recte vivere.
o(/ti au)ta/rkhs h( a)reth\ pro\s eu)daimoni/an
In quo virtus sit, ei nihil deesse ad beate vivendum.
nec vero ego M. Regulum aerumnosum nec infelicem nec miserum umquam putavi; non enim magnitudo animi cruciabatur eius a Poenis, non gravitas, non fides, non constantia, non ulla virtus, non denique animus ipse, qui tot virtutum praesidio tantoque comitatu, cum corpus eius caperetur, capi certe ipse non potuit. C. vero Marium vidimus, qui mihi secundis rebus unus ex fortunatis hominibus, adversis unus ex summis viris videbatur, quo beatius esse mortali nihil potest.