De Republica
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia, Part 4, Vol 2. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1889.
Non. 337M
Marcellus ut acer et pugnax, Maximus ut consideratus et lentus.Char. GL 1.139K
orbi terrarum comprehensos ---Non. 37M
quod molestiis senectutis suae vestras familias impertire posset.
Gel. N.A. 12.2.6sq.
ut Menelao Laconi quaedam fuit suaviloquens iucunditas --- breviloquentiam in dicendo colat.Amm. Marc. 30.4.10
Cumque nihil tam incorruptum esse debeat in re publica quam suffragium, quam sententia, non intellego, cur, qui ea pecunia corruperit, poena dignus sit, qui eloquentia, laudem etiam ferat. Mihi quidem hoc plusNon. 521Mp.365mali facere videtur, qui oratione, quam qui pretio iudicem corrumpit, quod pecunia corrumpere pudentem nemo potest, dicendo potest.
Quae cum Scipio dixisset, admodum probans Mummius; erat enim odio †quorum rhetorum inbutus ---
tum in optimam segetem praeclara essent sparsa semina.
Non. 42M
Totam igitur expectas prudentiam huius rectoris, quae ipsum nomen hoc nacta est ex providendo.Non. 256M
Quam ob rem se comparet hic civis ita necesse est, ut sit contra haec, quae statum civitatis permovent, semper armatus.Non. 25M, Serv. A. 1.149
Eaque dissensio civium, quod seorsum eunt alii ad alios, seditio dicitur.Non. 519M
Et vero in dissensione civili, cum boni plus quam multi valent, expendendos civis, non numerandos puto.
Graves enim dominae cogitationum lubidines infinita quaedam cogunt atque imperant, quae quia nec expleri nec satiari ullo modo possunt, ad omne facinus inpellunt eos, quos inlecebris suis incenderunt.Non. 492M
qui contuderit eius vim et ecfrenatam illam ferociam.
Gel. N.A. 7.16.11,Non. 290M
Quod quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae essent, non modo invidia pari non erant, sed etiam Claudii invidiam Gracchi caritas deprecabatur.Non. 409M
Qui †numero optumatum et principum optulit is vocibus et gravitatis suae liquit illum tristem et plenum dignitatis sonum.Non. 501M
ut, quem ad modum scribit ille, cotidiano in forum mille hominum cum palliis conchylio tinctis descenderent.Non. 517M
in his, ut meministis, concursu levissimae multitudinis et aere congesto funus desubito esset ornatum.Non. 512M,Prisc. GL 3.70K
Firmiter enim maiores nostri stabilita matrimonia esse voluerunt.Non. 398M
Oratio Laelii, quam omnes habemus in manibus, quam simpuvia pontificum dis immortalibus grata sint Samiaeque, ut is scribit, capudines.
Eulog. somn. Scip. 401Or.
--- qui rogo impositus revixisset multaque de inferis secreta narrasset --- haec, quae de animae immortalitate dicerentur caeloque, nonp.368somniantium philosophorum esse commenta nec fabulas incredibiles, quas Epicurei derident, sed prudentium coniecturas.
August. C.D. 22.28
ut eum lusisse potius quam †quod id verum esse adfirmet dicere voluisse.
Macr. Sat. 1.4.2sq.
Sed quamquam sapientibus conscientia ipsa factorum egregiorum amplissimum virtutis est praemium, tamen illa divina virtus non statuas plumbo inhaerentes nec triumphos arescentibus laureis, sed stabiliora quaedam et viridiora praemiorum genera desiderat. Quae tandem ista sunt, inquit Laelius? Tum Scipio: Patimini me, quoniam tertium diem iam feriati sumus ---
OMNIUM
Cum in Africam venissem M'. Manilio consuli ad quartam legionem tribunus, ut scitis, militum, nihil mihi fuit potius, quam ut Masinissam convenirem regem, familiae nostrae iustis de causis amicissimum. Ad quem ut veni, conplexus me senex conlacrimavit aliquantoque post suspexit ad caelum et: Grates, inquit, tibi ago, summe Sol, vobisque, reliqui Caelites, quod, ante quam ex hac vita migro, conspicio in meo regno et his tectis P. Cornelium Scipionem, cuius ego nomine ipso recreor; itaque numquam ex animo meo discedit illius optimi atque invictissimi viri memoria. Deinde ego illum de suo regno, ille me de nostra re