De Republica

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia, Part 4, Vol 2. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1889.

Non. 430Msq.

Admiror, nec rerum solum, sed verborum etiam elegantiam. Si iurgant, inquit. Benivolorum concertatio, non lis inimicorum, iurgium dicitur--- . Iurgare igitur lex putat inter se vicinos, non litigare.
Non. 174M
eosdem terminos hominum curae atque vitae, sic pontificio iure sanctitudo sepulturae.
Non. 293M
quod insepultos reliquissent eos, quos e mari propter vim tempestatis excipere non potuissent, innocentes necaverint.
Non. 519M
nec in hac dissensione suscepi populi causam, sed bonorum.
Prisc. GL 3.76K
Non enim facile valenti populo resistitur, si aut nihil iuris impertias aut parum.
Non. 469M
Cui quidem utinam vere fideliter †abundiente auguraverim.

August. C.D. 2.14ext.

Ad quos cum accessit clamor et adprobatio populi quasi magni cuiusdam et sapientis magistri, quas illi obducunt tenebras, quos invehunt metus, quas inflammant cupiditates!
p.358
p.359

August. C.D. 2.13

Cum artem ludicram scaenamque totam in probro ducerent, genus id hominum non modo honore civium reliquorum carere, sed etiam tribu moveri notatione censoria voluerunt.

August. C.D. 2.9

Numquam comoediae, nisi consuetudo vitae pateretur, probare sua theatris flagitia potuissent. --- quem illa non adtigit vel potius quem non vexavit? cui pepercit? Esto, populares homines inprobos, in re publica seditiosos, Cleonem, Cleophontem, Hyperbolum laesit. Patiamur, etsi eius modi cives a censore melius est quam a poeta notari; sed Periclen, cum iam suae civitati maxima auctoritate plurimos annos domi et belli praefuisset, violari versibus, et eos agi in scaena non plus decuit, quam si Plautus noster voluisset aut Naevius Publio et Gnaeo Scipioni aut Caecilius Marco Catoni male dicere---

Nostrae contra duo decim tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, in his hanc quoque sanciendam putaverunt, si quis occentavisset sive carmen condidisset, quod infamiam faceret flagitiumve alteri. Praeclare; iudiciis enim magistratuum, disceptationibus legitimis propositam vitam, non poetarum ingeniis, habere debemus nec probrum audire nisi ea lege, ut respondere liceat et iudicio defendere. --- veteribus displicuisse Romanis vel laudari quemquam in scaena vivum hominem vel vituperari.

August. C.D. 2.11

Aeschines Atheniensis, vir eloquentissimus, cum adulescens tragoedias actitavisset, rem publicam capessivit, et Aristodemum, tragicum item actorem, maximis de rebus pacis et belli legatum ad Philippum Athenienses saepe miserunt.

p.360
p.361