De Republica
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia, Part 4, Vol 2. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1889.
Quare qui utrumque voluit et potuit, id est ut cum maiorum institutis, tum doctrina se instrueret, ad laudem hunc omnia consecutum puto. Sin altera est utra via prudentiae deligenda, tamen, etiamsi cui videbitur illa in optimis studiis et artibus quieta vitae ratio beatior, haec civilis laudabilior est certe et inlustrior, ex qua vita sic summi viri ornantur, ut vel M'. Curius,
vel ---
- Quem nemo ferro potuit superare nec auro,
--- fuisse sapientiam, tamen hoc in ratione utriusque generis interfuit, quod illi verbis et artibus aluerunt naturae principia, hi autem institutis et
--- cati. Et Philus: Praeclaram vero causam ad me defertis, cum me improbitatis patrocinium suscipere voltis. Atqui id tibi, inquit Laelius, verendum est, si ea dixeris, quae contra iustitiam dici solent, ne sic etiam sentire videare, cum et ipse sis quasi unicum exemplum antiquae probitatis et fidei neque sit ignota consuetudo tua contrarias in partis disserendi, quod ita facillume verum inveniri putes. Et Philus: Heia vero, inquit, geram morem vobis et me oblinam sciens; quod quoniam, qui aurum quaerunt, non putant sibi recusandum, nos, cum iustitiam quaeramus, rem multo omni auro cariorem, nullam profecto molestiam fugere debemus. Atque utinam, quem ad modum oratione sum usurus aliena, sic mihi ore uti liceret alieno! Nunc ea dicenda sunt L. Furio Philo, quae Carneades, Graecus homo et consuetus, quod commodum esset, verbis --- ---