De Republica
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia, Part 4, Vol 2. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1889.
Hic Scipio: Adgnosco, inquit, tuum morem istum, Spuri, aversum a ratione populi; et quamquam potest id lenius ferri, quam tu soles ferre, tamen adsentior nullum esse de tribus his generibus, quod sit probandum minus. Illud tamen non adsentior tibi, praestare regi optimates; si enim sapientia est, quae gubernet rem publicam, quid tandem interest, haec in unone sit an in pluribus? Sed errore quodam fallimur ita disputando; cum enim optumates appellantur, nihil potest videri praestabilius; quid enim optumo melius cogitari potest? cum autem regis est facta mentio, occurrit animis rex etiam iniustus. Nos autem de iniusto rege nihil loquimur nunc, cum de ipsa regali re publica quaerimus. Quare cogitato Romulum aut Pompilium aut Tullium regem, fortasse non tam illius te rei publicae paenitebit.
[*](M.) Quam igitur relinquis populari rei publicae laudem? [*](S.) Tum ille: Quid? tibi tandem, Spuri, Rhodiorum, apud quos nuper fuimus una, nullane videtur esse res publica? [*](M.) Mihi vero videtur, et minime quidem vituperanda. [*](S.) Recte dicis; sed, si meministi, omnes erant iidem tum de plebe, tum senatores vicissitudinesque habebant, quibus mensibus populari munere fungerentur, quibus senatorio; utrobique autem conventicium accipiebant, et in theatro et in curia res capitalis et reliquas omnis iudicabant iidem; tantum poterat tantique erat, quanti multitudo, senatus ---
Non. 301M
Est igitur quiddam turbulentum in hominibus singulis, quod vel exultat voluptate vel molestia frangitur.
Non. 364M
Sed ut ipsi †seu animum periclitentur sum vident, quid se putent esse facturos.
Non. 431M
Poeni primi mercaturis et mercibus suis avaritiam et magnificentiam et inexplebiles cupiditates omnium rerum inportaverunt in Graeciam.
Sch. Iuvenal. Sat. 10.362
Sardanapallus ille vitiis multo quam nomine ipso deformior.
Prisc. GL 2.255K
nisi si quis Athonem pro monumento vult funditus efficere. Quis enim est Athos aut Olympus tantus?p.353
Non. 500M
Atque ipsa mens ea, quae futura videt, praeterita meminit.
Lactant. Div. Inst. 5.11.2
Etenim, si nemo estp.354quin emori malit quam converti in aliquam figuram bestiae, quamvis hominis mentem sit habiturus, quanto est miserius in hominis figura animo esse efferato! Mihi quidem tanto videtur, quanto praestabilior est animus corpore.
August. c. Iul. 5.12.59
se non putare idem esse arietis et P. Africani bonum.
Non. 234M
eademque obiectu suo umbram noctemque efficiat cum ad numerum dierum aptam, tum ad laborum quietem.
Non. 343M
Cumque autumno terra se ad concipiendas fruges patefecerit, hieme ad †concipiendas relaxarit, aestiva maturitate alia mitigaverit, alia torruerit.
Non. 159M
cum adhibent in pecuda pastores.
--- gratiam. Quam commode ordines discripti, aetates, classes, equitatus, in quo suffragia sunt etiam senatus, nimis multis iam stulte hanc utilitatem tolli cupientibus, qui novam largitionem quaerunt aliquo plebei scito reddendorum equorum.
Considerate nunc, cetera quam sint provisa sapienter ad illam civium beate et honeste vivendi societatem; ea est enim prima causa coeundi, et id hominibus effici ex re publica debet partim institutis, alia legibus. Principio disciplinam puerilem ingenuis, de qua Graeci multum frustra laborarunt, et in qua una Polybius noster hospes nostrorum institutorum neglegentiam accusat, nullam certam aut destinatam legibus aut publice expositam aut unam omnium esse voluerunt. Nam ---
Serv. A. 5.546
ad militiam euntibus dari solitos esse custodes, a quibus primo anno regantur.p.355
Non. 20M
non modo ut Spartae, rapere ubi pueri et clepere discunt.
Serv. A. 10.325
opprobrio fuisse adulescentibus, si amatores non haberent.