De Republica
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia, Part 4, Vol 2. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1889.
Isid. Orig. 18.1.2sq.
Illa iniusta bella sunt, quae sunt sine causa suscepta. Nam extra ulciscendi aut propulsandorum hostium causam bellum geri iustum nullum potest.Isid. Orig. 18.1.2sq.
Nullum bellum iustum habetur nisi denuntiatum, nisi indictum, nisi repetitis rebus.
Non. 498M
Noster autem populus sociis defendendis terrarum iam omnium potitus est.p.346
August. C.D. 19.21
Cur igitur deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini ceterisque vitiosis animi partibus?
August. c. Iul. 4.12.61
An non cernimus optimo cuique dominatum ab ipsa natura cum summa utilitate infirmorum datum? Cur igitur deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini iracundiaeque et ceteris vitiosis eiusdem animi partibus?August. c. Iul. 4.12.61
Sed et imperandi et serviendi sunt dissimilitudines cognoscendae. Nam ut animus corpori dicitur imperare, dicitur etiam libidini, sed corpori ut rex civibus suis aut parens liberis, libidini autem ut servis dominus, quod eam coercet et frangit, sic regum, sic imperatorum, sic magistratuum, sic patrum, sic populorum imperia civibus sociisque praesunt ut corporibus animus, domini autem servos ita fatigant, ut optima pars animi, id est sapientia, eiusdem animi vitiosas imbecillasque partes, ut libidines, ut iracundias, ut perturbationes ceteras.August. C.D. 14.23
ut filiis imperari corporis membris propter oboediendi facilitatem, vitiosas vero animi partes ut servos asperiore imperio coerceri?Non. 109M
Est enim genus iniustae servitutis, cum ii sunt alterius, qui sui possunt esse; cum autem ii famulantur ---p.347
Prisc. GL 2.399K
in quibus adsentior sollicitam et periculosam iustitiam non esse sapientis.
Lactant. Div. Inst. 5.18.4
Vult plane virtus honorem, nec est virtutis ulla alia merces--- . Quam tamen illa accipit facile, exigit non acerbe--- . Huic tu viro quas divitias obicies? quae imperia? quae regna? qui ista putat humana, sua bona divina iudicat--- . Sed si aut ingrati universi autAugust. C.D. 22.4p.348invidi multi aut inimici potentes suis virtutem praemiis spoliant, ne illa se multis solaciis oblectat maximeque suo decore se ipsa sustentat.
Quorum non corpora sunt in caelum elata; neque enim natura pateretur, ut id, quod esset e terra, nisi in terra maneret.Non. 125M
Numquam viri fortissimi fortitudinis, inpigritatis, patientiae ---Non. 132M
Pyrrhi videlicet largitas Fabricio aut Samnitium copiae Curio defuerunt.Non. 522M,68M
Cuius etiam focum Cato ille noster, cum venerat ad se in Sabinos, ut ex ipso audiebamus, visere solebat, apud quem sedens ille Samnitium, quondam hostium, tum iam clientium suorum, dona repudiaverat.
--- Asia Ti. Gracchus, perseveravit in civibus, sociorum nominisque Latini iura neglexit ac foedera. Quae si consuetudo ac licentia manare coeperit latius imperiumque nostrum ad vim a iure traduxerit, ut, qui adhuc voluntate nobis oboediunt, terrore teneantur, etsi nobis, qui id aetatis sumus, evigilatum fere est, tamen de posteris nostris et de illa immortalitate rei publicae sollicitor, quae poterat esse perpetua, si patriis viveretur institutis et moribus.
Quae cum dixisset Laelius, etsi omnes, qui aderant, significabant ab eo se esse admodum delectatos, tamen praeter ceteros Scipio quasi quodam gaudio elatus: Multas tu quidem, inquit, Laeli, saepe causas ita defendisti, ut ego non modo tecum Servium Galbam, collegam nostrum, quem tu, quoad vixit, omnibus anteponebas, verum ne Atticorum quidem oratorum quemquam aut suavitate --- .
---Non. 262Mduas sibi res, quo minus in vulgus et in foro diceret, confidentiam et vocem, defuisse ---Sch. Iuvenal. Sat. 6.480
inclusorum hominum gemitu mugiebat taurus.
---reportare. Ergo illam rem populi, id est rem publicam, quis diceret tum, cum crudelitate unius oppressi essent universi, neque esset unum vinculum iuris nec consensus ac societas coetus, quod est populus? Atque hoc idem Syracusis. Urbs illa praeclara, quam ait Timaeus Graecarum maxumam, omnium autem esse pulcherrimam, arx visenda, portus usque in sinus oppidi et ad urbis crepidines infusi, viae latae, porticus, templa, muri nihilo magis efficiebant, Dionysio tenente ut esset illa res publica; nihil enim populi et unius erat populus ipse. Ergo ubi tyrannus est, ibi non vitiosam, ut heri dicebam, sed, ut nunc ratio cogit, dicendum est plane nullam esse rem publicam.
Praeclare quidem dicis, Laelius; etenim video iam, quo pergat oratio. [*](S.) Vides igitur ne illam quidem, quae tota sit in factionis potestate, posse vere dici rem publicam. [*](L.) Sic plane iudico. [*](S.) Et rectissime quidem iudicas; quae enim fuit tum Atheniensium res, cum post magnum illud Peloponnesiacum bellum triginta viri illi urbi iniustissime praefuerunt?
[*](S.) Venio nunc ad tertium genus illud, in quo esse videbuntur fortasse angustiae. Cum per populum agi dicuntur et esse in populi potestate omnia, cum, de quocumque volt, supplicium sumit multitudo, cum agunt, rapiunt, tenent, dissipant, quae volunt, potesne tum, Laeli, negare rem esse illam publicam? cum populi sint omnia, quoniam quidem populi esse rem volumus rem publicam. Tum Laelius: Ac nullam quidem citius negaverim esse rem publicam, quam istam, quae tota ....... p.pu......... ni.s.ls.. ..... mo.....obis non placuit Syracusis fuisse rem publicam neque Agrigenti neque Athenis, cum essent tyranni, nec hic, cum decemviri; nec video, qui magis in multitudinis dominatu rei publicae nomen appareat, quia primum mihi populus non est, ut tu optime definisti, Scipio, nisi qui consensu iuris continetur, sed est tam tyrannus iste conventus, quam si esset unus, hoc etiam taetrior, quia nihil ista, quae populi speciem et nomen imitatur, immanius belua est. Nec vero convenit, cum furiosorum bona legibus in adgnatorum potestate sint, quod eorum iam ---
--- dici possint, cur illa sit res publica resque populi, quae sunt dicta de regno. Et multo etiam magis, inquit Mummius; nam in regem potius cadit domini similitudo, quod est unus; plures vero boni in qua re publica rerum potientur, nihil poterit esse illa
Hic Scipio: Adgnosco, inquit, tuum morem istum, Spuri, aversum a ratione populi; et quamquam potest id lenius ferri, quam tu soles ferre, tamen adsentior nullum esse de tribus his generibus, quod sit probandum minus. Illud tamen non adsentior tibi, praestare regi optimates; si enim sapientia est, quae gubernet rem publicam, quid tandem interest, haec in unone sit an in pluribus? Sed errore quodam fallimur ita disputando; cum enim optumates appellantur, nihil potest videri praestabilius; quid enim optumo melius cogitari potest? cum autem regis est facta mentio, occurrit animis rex etiam iniustus. Nos autem de iniusto rege nihil loquimur nunc, cum de ipsa regali re publica quaerimus. Quare cogitato Romulum aut Pompilium aut Tullium regem, fortasse non tam illius te rei publicae paenitebit.
[*](M.) Quam igitur relinquis populari rei publicae laudem? [*](S.) Tum ille: Quid? tibi tandem, Spuri, Rhodiorum, apud quos nuper fuimus una, nullane videtur esse res publica? [*](M.) Mihi vero videtur, et minime quidem vituperanda. [*](S.) Recte dicis; sed, si meministi, omnes erant iidem tum de plebe, tum senatores vicissitudinesque habebant, quibus mensibus populari munere fungerentur, quibus senatorio; utrobique autem conventicium accipiebant, et in theatro et in curia res capitalis et reliquas omnis iudicabant iidem; tantum poterat tantique erat, quanti multitudo, senatus ---
Non. 301M
Est igitur quiddam turbulentum in hominibus singulis, quod vel exultat voluptate vel molestia frangitur.
Non. 364M
Sed ut ipsi †seu animum periclitentur sum vident, quid se putent esse facturos.
Non. 431M
Poeni primi mercaturis et mercibus suis avaritiam et magnificentiam et inexplebiles cupiditates omnium rerum inportaverunt in Graeciam.
Sch. Iuvenal. Sat. 10.362
Sardanapallus ille vitiis multo quam nomine ipso deformior.
Prisc. GL 2.255K
nisi si quis Athonem pro monumento vult funditus efficere. Quis enim est Athos aut Olympus tantus?p.353
Non. 500M
Atque ipsa mens ea, quae futura videt, praeterita meminit.
Lactant. Div. Inst. 5.11.2
Etenim, si nemo estp.354quin emori malit quam converti in aliquam figuram bestiae, quamvis hominis mentem sit habiturus, quanto est miserius in hominis figura animo esse efferato! Mihi quidem tanto videtur, quanto praestabilior est animus corpore.
August. c. Iul. 5.12.59
se non putare idem esse arietis et P. Africani bonum.
Non. 234M
eademque obiectu suo umbram noctemque efficiat cum ad numerum dierum aptam, tum ad laborum quietem.
Non. 343M
Cumque autumno terra se ad concipiendas fruges patefecerit, hieme ad †concipiendas relaxarit, aestiva maturitate alia mitigaverit, alia torruerit.
Non. 159M
cum adhibent in pecuda pastores.