De Republica
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia, Part 4, Vol 2. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1889.
Quod autem exemplo nostrae civitatis usus sum, non ad definiendum optimum statum valuit (nam id fieri potuit sine exemplo), sed ut civitate maxima reapse cerneretur quale esset id, quod ratio oratioque describeret. Sin
---quem iam dudum quaero et ad quem cupio pervenire. [*](L.) Prudentem fortasse quaeris? Tum ille: Istum ipsum. [*](L.) Est tibi ex eis ipsis, qui adsunt, bella copia, vel ut a te ipso ordiare. Tum Scipio: Atque utinam ex omni senatu pro rata parte esset! Sed tamen est ille prudens, qui, ut saepe in Africa vidimus, immani et vastae insidens beluae coercet et regit beluam, quocumque vult, levi admonitu †non actu inflectit illam feram. [*](L.) Novi et, tibi cum essem legatus, saepe vidi. [*](S.) Ergo ille Indus aut Poenus unam coercet beluam, et eam docilem et humanis moribus adsuetam; at vero ea, quae latet in animis hominum quaeque pars animi mens vocatur, non unam aut facilem ad subigendum frenat et domat, si quando id efficit, quod perraro potest. Namque et illa tenenda est ferox --- ---
Non. 300M
quae sanguine alitur, quae in omni crudelitate sic exultat, ut vix hominum acerbis funeribus satietur.Non. 491M
cupido autem et expetenti et lubidinoso et volutabundo in voluptatibus.Non. 72M
quartaque anxitudo prona ad luctum et maerens semperque ipsa se sollicitans.Non. 228M
esse autem angore, esse miseria adflictas aut abiectas timiditate et ignavia.Non. 292M
Ut auriga indoctus e curru trahitur, opteritur, laniatur, eliditur.p.330