De Republica
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia, Part 4, Vol 2. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1889.
Cum ea Scipio dixisset silentioque omnium reliqua eius expectaretur oratio, tum Tubero: Quoniam nihil ex te, Africane, hi maiores natu requirunt, ex me audies, quid in oratione tua desiderem. Sane, inquit Scipio, et libenter quidem. Tum ille: Laudavisse mihi videris nostram rem publicam, cum ex te non de nostra, sed de omni re publica quaesisset Laelius. Nec tamen didici ex oratione tua, istam ipsam rem publicam, quam laudas, qua disciplina, quibus moribus aut legibus constituere vel conservare possimus.
Hic Africanus: Puto nobis mox de instituendis et conservandis civitatibus aptiorem, Tubero, fore disserundi locum; de optimo autem statu equidem arbitrabar me satis respondisse ad id, quod quaesierat Laelius. Primum enim numero definieram genera civitatum tria probabilia, perniciosa autem tribus illis totidem contraria, nullumque ex eis unum esse optimum, sed id praestare singulis, quod e tribus primis esset modice temperatum.