De Republica
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia, Part 4, Vol 2. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1889.
ut mihi Platonis illud, seu quis dixit alius, perelegans esse videatur; quem cum ex alto ignotas ad terras tempestas et in desertum litus detulisset, timentibus ceteris propter ignorationem locorum animadvertisse dicunt in arena geometricas formas quasdam esse descriptas; quas ut vidisset, exclamavisse, ut bono essent animo; videre enim se hominum vestigia; quae videlicet ille non ex agri consitura, quam cernebat, sed ex doctrinae indiciis interpretabatur. Quam ob rem, Tubero, semper mihi et doctrina et eruditi homines et tua ista studia placuerunt.
Tum Laelius: Non audeo quidem, inquit, ad ista, Scipio, dicere, neque tam te aut Philum aut Manilium ---
--- in ipsius paterno genere fuit noster ille amicus, dignus huic ad imitandum,
qui 'egregie cordatus' et 'catus' fuit et ab Ennio dictus est, non quod ea quaerebat, quae numquam inveniret, sed quod ea respondebat, quae eos, qui quaesissent, et cura et negotio solverent, cuique contra Galli studia disputanti in ore semper erat ille de Iphigenia Achilles:
- Egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus,
Atque idem (multum enim illum audiebam et libenter)
- A/strologorum si/gna in caelo qui/d fit observa/tionis,
- Cu/m capra aut nepa au/t exoritur no/men aliquod be/luarum!
- Quo/d est ante pedes ne/mo spectat, cae/li scrutantu/r plagas.