Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
vitabit etiam quaesita nec ex tempore ficta, sed domo adlata, quae plerumque sunt frigida. Parcet et amicitiis et dignitatibus, vitabit insanabilis contumelias, tantum modo
hanc ego iudico formam summissi oratoris[*](oratoris esse maluit Bake ), sed magni tamen et germani Attici; quoniam quicquid est salsum aut salubre in oratione, id proprium Atticorum est. E quibus tamen non omnes faceti: Lysias satis et Hyperides, Demades praeter ceteros fertur, Demosthenes minus habetur; quo quidem mihi nihil videtur urbanius, sed non tam dicax fuit quam facetus; est autem illud acrioris ingeni, hoc maioris artis.
vberius est aliud aliquantoque robustius[*](toque robustius hinc incipit codex Abbrincensis (A)) quam hoc humile de quo dictum est, summissius autem quam illud de quo iam dicetur amplissimum. Hoc in genere nervorum vel minimum, suavitatis[*](suavitatis AL: sanitatis Beier: sanguinis Schütz ) autem est vel plurimum. Est enim plenius quam hoc enucleatum, quam autem[*](autem si A ) illud ornatum copiosumque summissius.
huic omnia dicendi ornamenta conveniunt plurimumque est in hac orationis[*](orationis FPO: ornamenti A ) forma suavitatis. In qua multi floruerunt apud Graecos, sed Phalereus Demetrius meo iudicio praestitit ceteris, cuius oratio cum sedate placideque liquitur[*](liquitur A: labitur Purgold: loquitur L ), tum inlustrant eam quasi stellae quaedam translata verba atque immutata[*](immutata L: mutata A ). Translata dico, ut saepe iam, quae per similitudinem ab alia re aut suavitatis aut inopiae causa transferuntur; immutata[*](immutata Schütz: mutata AL ), in quibus pro verbo proprio subicitur aliud quod idem significet sumptum ex re aliqua consequenti.