Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

in omnibusque rebus videndum est quatenus; etsi enim suus cuique modus est, tamen magis offendit nimium quam parum; in quo Apelles pictores quoque eos peccare dicebat qui non sentirent quid esset satis. Magnus est locus[*](est locus codd. dett.: esset l. L ) hic, Brute, quod te non fugit, et magnum volumen aliud desiderat; sed ad id quod agitur illud satis Cum hoc decere—quod semper usurpamus in omnibus dictis et factis, minimis et maximis—cum hoc, inquam[*](inquam L: uspiam Madvig ), decere dicimus[*](dicimus L: dicamus Ernesti ), illud non decere, et id[*](dicimus... et id secl. Lambinus ) usquequaque quantum sit appareat in alioque ponatur aliudque totum sit, utrum decere an oportere dicas;—oportere enim perfectionem declarat offici,

quo et semper utendum est et omnibus, decere quasi aptum esse consentaneumque tempori et personae; quod cum in factis saepissime tum in dictis valet, in vultu denique et gestu et incessu, contraque item dedecere; quod si poeta fugit ut maximum vitium, qui peccat etiam, cum probi[*](probi codd. dett.: probam L ) orationem adfingit improbo stultove sapientis; si denique pictor ille vidit, cum in [*](in add. vulg. ) immolanda Iphigenia tristis Calchas esset, tristior[*](tristior Sauppe ex Quint. ii. 13. 13: maestior L ) Vlixes, maereret Menelaus, obvolvendum ca-

p.2024
put Agamemnonis esse, quoniam summum ilium luctum penicillo non posset imitari; si denique histrio quid deceat quaerit, quid faciendum oratori putemus?—sed cum hoc tantum sit, quid in causis earumque quasi membris faciat orator viderit: illud quidem perspicuum est, non modo partis orationis sed etiam causas totas alias alia forma dicendi esse tractandas.

sequitur ut cuiusque generis nota quaeratur et formula: magnum opus et arduum, ut saepe iam diximus; sed ingredientibus considerandum fuit quid ageremus, nunc quidem iam quocumque feremur danda nimirum vela sunt. Ac primum informandus est ille nobis quem solum quidem vocant Atticum.

summissus est et humilis, consuetudinem imitans, ab indisertis re plus quam opinione differens. Itaque eum qui audiunt, quamvis ipsi infantes sint, tamen illo modo confidunt se posse dicere. Nam orationis subtilitas imitabilis illa quidem videtur esse existimanti, sed nihil est experienti minus. Etsi enim non plurimi sanguinis est, habeat tamen sucum aliquem oportet, ut, etiam si illis maximis viribus careat, sit, ut ita dicam, integra valetudine.