Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
omnino duo. sunt quae condiant orationem, verborum numerorumque iucunditas. In verbis inest quasi materia quaedam, in numero autem expolitio. Sed ut ceteris in rebus necessitatis inventa antiquiora sunt quam voluptatis.
itaque et Herodotus et eadem superiorque aetas numero caruit[*](caruit L: placuit A ) nisi quando temere ac fortuito[*](fortuito accidit Heerdegen ), et scriptores perveteres de numero nihil omnino, de oratione praecepta multa nobis reliquerunt[*](Itaque... reliquerunt secl. Stangl ).—nam quod et facilius est et magis necessarium, id semper[*](semper L: semel A ) ante cognoscitur—ita translata aut facta aut coniuncta[*](iuncta L ) verba facile sunt cognita, quia sumebantur e consuetudine cotidianoque sermone. Numerus autem non domo[*](domo vulg.: modo AL: de medio Stroebel ) depromebatur neque habebat aliquam necessitudinem aut cognationem cum oratione. Itaque serius aliquanto notatus et cognitus quasi quandam palaestram et extrema[*](extrema AL: externa Friedrich ) liniamenta orationi attulit.
quod si
sed hi numeri poeticine sint an ex alio genere quodam deinceps est videndum. Nullus est igitur numerus extra poeticos, propterea quod definita sunt genera numerorum. Nam omnis talis est, ut unus sit e tribus. Pes enim, qui adhibetur ad numeros, partitur in tria, ut necesse sit partem pedis aut aequalem esse alteri parti aut altero tanto aut sesqui[*](sesqui PM: sesque FO: se sesequi A ) esse maiorem. Ita fit aequalis dactylus, duplex iambus, sesquiplex[*](sesquiplex vulg.: sesqui L: sequens A ) paean; qui pedes in orationem non cadere qui possunt? quibus ordine locatis quod efficitur numerosum sit necesse est.