Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

'hoc me ipsum delectat' inquiunt. Quid si antiquissima illa pictura paucorum colorum magis quam[*](quem quam maluit Stangl ) haec iam perfecta delectet, illa nobis sit credo repetenda, haec scilicet repudianda! nominibus veterum gloriantur. Habet autem ut in aetatibus auctoritatem senectus, sic in exemplis antiquitas, quae quidem apud me ipsum valet plurimum. Nec ego id quod deest antiquitati flagito potius quam laudo quod est; praesertim cum ea[*](ea om. A ) maiora iudicem quae sunt quam illa quae desunt. Plus est enim in verbis et in sententiis boni, quibus illi excellunt, quam in conclusione

p.2056
sententiarum, quam non habent. post inventa conclusio est, qua credo usuros veteres illos fuisse, si iam nota atque usurpata res esset; qua inventa omnis usos magnos oratores videmus.

sed habet nomen invidiam, cum in oratione iudiciali et forensi numerus Latine, Graece r(uqmo/s [*](Latine, Graece r(uqmo/s secl. Ernesti ) inesse dicitur[*](cum... dicitur secl. Stangl ). Nimis enim insidiarum ad capiendas auris adhiberi videtur, si[*](si L: cum si A ) etiam in dicendo numeri ab oratore quaeruntur. Hoc freti isti et ipsi infracta et amputata loquuntur et eos vituperant qui apta et finita pronuntiant; si inanibus verbis levibusque sententiis, iure; sin[*](sin P2: sint FP1OA ) probae res, lecta verba, quid est cur claudere aut insistere orationem malint quam cum sententia pariter excurrere? hic enim invidiosus numerus nihil adfert aliud nisi ut sit apte verbis comprehensa sententia; quod fit etiam ab antiquis, sed plerumque casu saepe[*](plerumque casu, saepe AL: parum tumque casu sive Friedrich ) natura; et quae valde laudantur apud illos, ea fere quia sunt conclusa laudantur.

et apud Graecos quidem iam anni prope quadringenti sunt cum hoc probatur; nos nuper agnovimus. Ergo Ennio licuit vetera contemnenti dicere:

versibus, quos olim Fauni vatesque canebant,
mihi de antiquis eodem modo non licebit? praesertim cum dicturus non sim ante hunc, ut ille, nec quae sequuntur: Nos ausi reserare;—egi enim audivique non nullos, quorum prope modum absolute concluderetur oratio. Quod qui[*](quod qui L: qui quod A ) non possunt, non est eis satis non contemni, laudari etiam volunt. Ego autem illos ipsos laudo idque merito, quorum se isti imitatores esse dicunt, etsi in eis aliquid desidero, hos vero minime, qui nihil illorum nisi vitium sequuntur, cum a bonis absint longissime.

quod si auris tam inhumanas tamque agrestis habent, ne doctissimorum quidem virorum eos movebit[*](moverit A ) auctoritas?

p.2057
omitto Isocratem discipulosque eius Ephorum et Naucratem, quamquam orationis faciendae et ornandae auctores locupletissimi summi[*](summi A: summique L ) ipsi oratores esse debebant[*](debebant A: debeant L ). Sed quis omnium[*](omnium AL: hominum Rufinus (vi. 570)) doctior, quis acutior, quis[*](quis acutior quis om. A ) in rebus vel inveniendis vel iudicandis acrior Aristotele fuit? quis porro Isocrati est adversatus infensius[*](infensius L et Rufin.: inpensius A )? is igitur versum in oratione vetat esse, numerum iubet. Eius auditor Theodectes in primis, ut Aristoteles saepe significat, politus scriptor atque artifex hoc idem et sentit et praecipit; Theophrastus vero eisdem de rebus etiam accuratius. Quis ergo istos ferat, qui hos auctores non probent? nisi omnino haec esse ab eis praecepta nesciunt.