Orator

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

verum haec vis, quam quaerimus, quanta sit suspicemur[*](suspicamur A ), quoniam exemplum non habemus, aut si exempla sequimur, a Demosthene sumamus et quidem perpetuae dictionis ex eo loco unde in Ctesiphontis iudicio de suis factis, consiliis, meritis in rem publicam adgressus est dicere. Ea profecto oratio in eam formam quae est insita in mentibus nostris includi sic potest, ut maior eloquentia ne requiratur[*](non requiratur L ) quidem.

sed iam forma ipsa[*](ipsa om. A ) restat et xarakth\r ille qui dicitur; qui qualis esse debeat ex his[*](his A: ipsis L: iis ipsis Lambinus ) quae supra dicta sunt intellegi potest. Nam et singulorum verborum et conlocatorum lumina attigimus; quibus sic abundabit, ut verbum ex ore nullum nisi aut elegans aut grave exeat, ex omnique genere frequentissimae translationes erunt, quod eae propter similitudinem transferunt animos et referunt ac movent huc et illuc, qui motus cogitationis celeriter agitatus per se ipse delectat. Et reliqua ex conlocatione verborum quae sumuntur quasi lumina magnum adferunt ornatum orationi; sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scaenae aut fori appellantur insignia, non quia[*](quia A et Quintil. ix. 1, 37: quod L ) sola ornent, sed quod excellant.

eadem ratio est horum quae sunt orationis lumina et quodam modo insignia: cum aut duplicantur iteranturque verba aut leviter[*](leviter Ernesti (cf. Gesner ad Quintil. ix. 1, 38): breviter AL Quintil.: bis breviter Pluygers ) commutata ponuntur, aut ab eodem verbo

p.2042
ducitur saepius oratio aut in idem conicitur[*](conicitur AL: committitur Quint. cod. M: concluditur Pluygers ) aut utrumque, aut adiungitur idem iteratum aut idem ad extremum refertur aut continenter unum verbum non in eadem[*](in eadem AL: eadem Quintil. ) sententia ponitur; aut cum similiter vel cadunt verba vel desinunt; aut cum sunt[*](cum sunt A: multis modis L Quintil.: cum cumulantur Jahn: cum cumulatis Mommsen ) contrariis relata contraria; aut cum gradatim sursum versus reditur[*](reditur AL: itur et reditur Kayser: itur Sandys: retroque dicitur Vo'lbehr ); aut cum demptis coniunctionibus dissolute plura dicuntur; aut cum aliquid praetereuntes cur id faciamus ostendimus; aut cum corrigimus nosmet ipsos quasi reprehendentes; aut si est aliqua exclamatio[*](exclamatio A Quint.: explanatio L ) vel admirationis vel questionis[*](conquestionis cum codd. dett. maluit Lambinus ); aut cum eiusdem nominis casus saepius commutantur.

sed sententiarum ornamenta maiora sunt; quibus quia frequentissime Demosthenes utitur[*](utitur A: utatur L et codd. Quint. BM ), sunt qui putent[*](putent A: putant L ) idcirco eius eloquentiam maxime esse laudabilem. Et vero nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione sententiae dicitur; nec quicquam est aliud dicere nisi[*](nisi A Quint.: nisi quam aut L: nisi aut codd. dett. ) omnis aut certe plerasque aliqua specie inluminare sententias: quas cum tu optime, Brute, teneas, quid attinet nominibus uti aut exemplis? tantum modo notetur locus.