Orator
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
erit igitur haec facultas in eo quem volumus esse eloquentem, ut definire rem possit nec id faciat tam presse et anguste quam in illis eruditissimis disputationibus fieri solet, sed cum explanatius tum etiam uberius et ad commune iudicium popularemque intellegentiam accommodatius; idemque etiam, cum res postulabit, genus universum in species certas, ut nulla neque praetermittatur neque redundet, partietur ac dividet. Quando autem id faciat[*](quando autem aut (et PM) quomodo id facias L ) aut quo modo, nihil ad hoc tempus, quoniam, ut supra dixi, iudicem esse me, non doctorem volo.
nec vero a[*](a om. FPO ) dialecticis modo sit instructus et habeat omnis philosophiae notos ac tractatos locos. Nihil enim de religione, nihil de morte[*](morte FPO: more A ), nihil de pietate, nihil de caritate patriae, nihil de bonis rebus[*](novis rebus FPM: rebus novis O) aut malis, nihil de virtutibus aut vitiis, nihil de officio[*](officiis A ), nihil de dolore, nihil de voluptate, nihil de perturbationibus animi et erroribus, quae saepe cadunt in causas et[*](et A: sed L ) ieiunius aguntur[*](et... aguntur secl. Rubner ), nihil, inquam, sine ea scientia quam dixi graviter ample copiose dici et explicari potest.
de materia loquor orationis etiam nunc, non de ipso genere dicendi. Volo enim prius habeat orator rem de qua dicat, dignam auribus eruditis, quam cogitet quibus verbis quidque dicat aut quo modo[*](aut quo modo om. A ml ) ; quem etiam, quo grandior sit et quodam modo excelsior, ut de Pericle dixi supra, ne physicorum quidem esse ignarum volo. Omnia[*](volo omnino maluit Bake ) profecto, cum se a caelestibus rebus referet ad humanas[*](cum. ..humanas secl. Hoerner ), excelsius magnificentiusque et dicet et sentiet.
cum illa[*](cumque illa L )