On Oratory
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. 1. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
Qua re Coracem istum veterem patiamur nos quidem pullos suos excludere in nido, qui evolent clamatores odiosi ac molesti, Pamphilumque nescio quem sinamus in infulis tantam rem tamquam puerilis delicias aliquas depingere; nosque ipsi hac tam exigua disputatione hesterni et hodierni diei totum oratoris munus explicemus, dum modo illa res tanta sit, ut omnibus philosophorum libris, quos nemo oratorum istorum umquam attigit, comprehensa esse videatur.'
Tum Catulus 'haudquaquam hercule' inquit 'Crasse, mirandum est esse in te tantam dicendi vel vim vel suavitatem vel copiam; quem quidem antea natura rebar ita dicere, ut mihi non solum orator summus, sed etiam sapientissimus homo viderere; nunc intellego illa te semper etiam potiora duxisse, quae ad sapientiam spectarent, atque ex his hanc dicendi copiam fluxisse. Sed tamen cum omnis gradus aetatis recordor tuae cumque vitam tuam ac studia considero, neque, quo tempore ista didiceris, video, nec magno opere te istis studiis, hominibus, libris intellego deditum. Neque tamen possum statuere, utrum magis mirer te illa, quae mihi persuades maxima esse adiumenta, potuisse in tantis tuis occupationibus perdiscere, an, si non potueris, posse isto modo dicere.'
Hic Crassus 'hoc tibi' inquit 'Catule, primum persuadeas velim, me non multo secus facere, cum de oratore disputem, ac facerem, si esset mihi de histrione dicendum. Negarem enim posse eum satis facere in gestu, nisi palaestram, nisi saltare didicisset; neque, ea cum dicerem, me esse histrionem necesse esset, sed fortasse non stultum alieni artifici existimatorem.
Similiter nunc de oratore vestro impulsu loquor, summo scilicet; semper enim, quacumque de arte aut facultate quaeritur, de absoluta et perfecta quaeri solet. Qua re si iam me vultis esse oratorem, si etiam sat bonum, si bonum denique, non repugnabo; quid enim nunc sim ineptus? Ita me existimari scio: quod si ita est, summus tamen certe non sum; neque enim apud homines res est ulla difficilior neque maior neque quae plura adiumenta doctrinae desideret.
Ac tamen, quoniam de oratore nobis disputandum est, de summo oratore dicam necesse est; vis enim et natura rei, nisi perfecta ante oculos ponitur, qualis et quanta sit intellegi non potest. Me autem, Catule, fateor neque hodie in istis libris et cum istis hominibus vivere nec vero, id quod tu recte commeministi, ullum umquam habuisse sepositum tempus ad discendum ac tantum tribuisse doctrinae temporis, quantum mihi puerilis aetas, forenses feriae concesserint.
- quamvis bonus ipse
- Samnis in ludo ac rudibus cuivis satis asper;
Ac, si quaeris, Catule, de doctrina ista quid ego sentiam, non tantum ingenioso homini et ei, qui forum, qui curiam, qui causas, qui rem publicam spectet, opus esse arbitror temporis, quantum sibi ei sumpserunt, quos discentis vita defecit: omnes enim artes aliter ab eis tractantur, qui eas ad usum transferunt, aliter ab eis, qui ipsarum artium tractatu delectati nihil in vita sunt aliud acturi. Magister hic Samnitium summa iam senectute est et cotidie commentatur, nihil enim curat aliud: at Q. Velocius puer addidicerat, sed quod erat aptus ad illud totumque cognorat, fuit, ut est apud Lucilium,
sed plus operae foro tribuebat, amicis, rei familiari. Valerius cotidie cantabat; erat enim scaenicus: quid faceret aliud?
At Numerius Furius, noster familiaris, cum est commodum, cantat; est enim paterfamilias, est eques Romanus; puer didicit quod discendum fuit. Eadem ratio est harum artium maximarum; dies et noctis virum summa virtute et prudentia videbamus, philosopho cum operam daret, Q. Tuberonem; at eius avunculum vix intellegeres id agere, cum ageret tamen, Africanum. Ista discuntur facile, si et tantum sumas, quantum opus sit, et habeas qui docere
fideliter possit et scias etiam ipse discere, sed si tota vita nihil velis aliud agere, ipsa tractatio et quaestio cotidie ex se gignit aliquid, quod cum desidiosa delectatione vestiges. Ita fit, ut agitatio rerum sit infinita, cognitio facilis, si usus doctrinam confirmet, mediocris opera tribuatur, memoria studiumque permaneat. Libet autem semper discere; ut si velim ego talis optime ludere aut pilae studio tenear, etiam fortasse, si adsequi non possim; at alii, quia praeclare faciunt, vehementius, quam causa postulat, delectantur, ut Titius pila, Brulla talis.
Qua re nihil est quod quisquam magnitudinem artium ex eo, quod senes discunt, pertimescat, namque aut senes ad eas accesserunt aut usque ad senectutem in studiis detinentur aut sunt tardissimi; res quidem se mea sententia sic habet, ut, nisi quod quisque cito potuerit, numquam omnino possit perdiscere.'
'Iam, iam,' inquit Catulus 'intellego, Crasse, quid dicas; et hercule adsentior; satis video tibi homini ad perdiscendum acerrimo ad ea cognoscenda, quae dicis, fuisse temporis.' 'Pergisne' inquit Crassus 'me, quae dicam, de me, non de re putare dicere? Sed iam, si placet, ad instituta redeamus.' 'Mihi vero' Catulus inquit 'placet.'