On Oratory

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. 1. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

Quid, ad auris nostras et actionis suavitatem quid est vicissitudine et varietate et commutatione aptius? Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem servum sibi ille habuit ad manum, cum eburneola solitus est habere fistula qui staret occulte post ipsum, cum contionaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, quo illum aut remissum excitaret aut a contentione revocaret.' 'Audivi me hercule,' inquit Catulus 'et saepe sum admiratus hominis cum diligentiam tum etiam doctrinam et scientiam.'

'Ego vero,' inquit Crassus 'ac doleo quidem illos viros in eam fraudem in re publica esse delapsos; quamquam ea tela texitur et ea in civitate ratio vivendi posteritati ostenditur, ut eorum civium, quos nostri patres non tulerunt, iam similis habere cupiamus.' 'Mitte, obsecro,' inquit 'Crasse,' Iulius 'sermonem istum et te ad Gracchi fistulam refer; cuius ego nondum plane rationem intellego.'