On Oratory
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. 1. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
- ipsus hortatur me frater, ut meos malis miser
- mandarem natos ---
- segregare abs te ausu'sausus es ---
- ecquis hoc animadvortet? vincite ---
- quo nunc me vortam? quod iter incipiam ingredi?
- domum paternamne? anne ad Peliae filias?
- o pater, o patria, o Priami domus!
- haec omnia videi inflammarei,
- Priamo vi vitam evitarei.
nullum est enim horum generum, quod non arte ac moderatione tractetur. Hi sunt actori, ut pictori, expositi ad variandum colores. Aliud enim vocis genus iracundia sibi sumat, acutum, incitatum, crebro incidens:
et ea, quae tu dudum, Antoni, protulisti
et
et Atreus fere totus. Aliud miseratio ac maeror, flexibile, plenum, interruptum, flebili voce:
et illa
et quae sequuntur
- multis sum modis circumventus, morbo, exsilio atque inopia:
- tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat;
- mater terribilem minatur vitae cruciatum et necem,
- quae nemo est tam firmo ingenio et tanta confidentia,
- quin refugiat timido sanguen atque exalbescat metu.
aliud metus, demissum et haesitans et abiectum: