On Oratory

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. 1. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

Hanc igitur similitudinem qui imitatione adsequi volet, cum exercitationibus crebris atque magnis tum scribendo maxime persequatur; quod si haec noster Sulpicius faceret, multo eius oratio esset pressior; in qua nunc interdum, ut in herbis rustici solent dicere in summa ubertate, inest luxuries quaedam, quae stilo depascenda est.'

Hic Sulpicius 'me quidem' inquit 'recte mones, idque mihi gratum est; sed ne te quidem, Antoni, multum scriptitasse arbitror.' Tum ille 'quasi vero' inquit 'non ea praecipiam aliis, quae mihi ipsi desint: sed tamen ne tabulas quidem conficere existimor: verum et in hoc ex re familiari mea et in illo ex eo, quod dico, quantulum id cumque est, quid faciam iudicari potest.

Atque esse tamen multos videmus, qui neminem imitentur et suapte natura, quod velint, sine cuiusquam similitudine consequantur; quod et in vobis animadverti recte potest, Caesar et Cotta; quorum alter inusitatum nostris quidem oratoribus leporem quendam et salem, alter acutissimum et subtilissimum dicendi genus est consecutus; neque vero vester aequalis C. Curio, patre mea sententia vel eloquentissimo temporibus illis, quemquam mihi magno opere videtur imitari; qui tamen verborum gravitate et elegantia et copia suam quandam expressit quasi formam figuramque dicendi; quod ego maxime iudicare potui in ea causa, quam ille contra me apud centumviros pro fratribus Cossis dixit; in qua nihil illi defuit, quod non modo copiosus, sed etiam sapiens orator habere deberet.

Verum ut aliquando ad causas deducamus illum, quem constituimus, et eas quidem, in quibus plusculum negoti est, iudiciorum atque litium—riserit aliquis fortasse hoc praeceptum; est enim non tam acutum quam necessarium magisque monitoris non fatui quam eruditi magistri—hoc ei primum praecipiemus, quascumque causas erit tractaturus, ut eas diligenter penitusque cognoscat.

Hoc in ludo non praecipitur; faciles enim causae ad pueros deferuntur; lex peregrinum vetat in murum ascendere; ascendit; hostis reppulit: accusatur. Nihil est negoti eius modi causam cognoscere; recte igitur nihil de causa discenda praecipiunt; haec est enim in ludo causarum formula fere. At vero in foro tabulae testimonia, pacta conventa stipulationes, cognationes adfinitates, decreta responsa, vita denique eorum, qui in causa versantur, tota cognoscenda est; quarum rerum neglegentia plerasque causas et maxime privatas—sunt