On Oratory
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. 1. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
Sequitur igitur, quoniam nobis est hic, de quo loquimur, in foro atque in oculis civium constituendus, ut videamus, quid ei negoti demus cuique eum muneri velimus esse praepositum; nam Crassus heri, cum vos, Catule et Caesar, non adessetis, posuit breviter in artis distributione idem, quod Graeci plerique posuerunt, neque sane quid ipse sentiret, sed quid ab illis diceretur, ostendit: duo prima genera quaestionum esse, in quibus eloquentia versaretur, unum infinitum, alterum certum.
Infinitum mihi videbatur id dicere, in quo aliquid generatim quaereretur, hoc modo: expetendane esset eloquentia? expetendine honores? Certum autem, in quo quid in personis et in constituta re et definita quaereretur; cuius modi sunt, quae in foro atque in civium causis disceptationibusque versantur.
Ea mihi videntur aut in lite oranda aut in consilio dando esse posita; nam illud tertium, quod et a Crasso tactum est et, ut audio, ille ipse Aristoteles, qui haec maxime inlustravit, adiunxit, etiam si opus est, minus est tamen necessarium.' 'Quidnam?' inquit Catulus; 'an laudationes? Id enim video poni genus tertium.'
'Ita,' inquit Antonius 'et in eo quidem genere scio et me et omnis, qui adfuerunt, delectatos esse vehementer, cum a te est Popilia, mater vestra, laudata, cui primum mulieri hunc honorem in nostra civitate tributum puto. Sed non omnia, quaecumque loquimur, mihi videntur ad artem et ad praecepta esse revocanda;
ex eis enim fontibus, unde ad omnia ornamenta dicendi praecepta sumuntur, licebit etiam laudationem ornare neque illa elementa desiderare, quae ut nemo tradat, quis est qui nesciat, quae sint in homine laudanda? Positis enim eis rebus, quas Crassus in illius orationis suae, quam contra conlegam censor habuit, principio dixit: quae natura aut fortuna darentur hominibus, in eis rebus se vinci posse animo aequo pati; quae ipsi sibi homines parare possent, in eis rebus se pati non posse vinci; qui laudabit quempiam, intelleget exponenda sibi esse fortunae bona;