On Oratory

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. 1. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

Et hercule omnia haec, quae a me de facetiis disputantur, non maiora forensium actionum quam omnium sermonum condimenta sunt. Nam sicut quod apud Catonem est—qui multa rettulit, ex quibus a me exempli causa non nulla ponuntur—per mihi scitum videtur, C. Publicium solitum dicere "P. Mummium cuiusvis temporis hominem esse," sic profecto se res habet, nullum ut sit vitae tempus, in quo non deceat leporem humanitatemque versari.

Sed redeo ad cetera. Est huic finitimum dissimulationi, cum honesto verbo vitiosa res appellatur; ut cum Africanus censor tribu movebat eum centurionem, qui in Pauli pugna non adfuerat, cum ille se custodiae causa diceret in castris remansisse quaereretque, cur ab eo notaretur, "non amo" inquit

"nimium diligentis." Acutum etiam illud est, cum ex alterius oratione aliud excipias atque ille vult; ut Salinatori Maximus, cum Tarento amisso arcem tamen Livius retinuisset multaque ex ea proelia praeclara fecisset, cum aliquot post annis Maximus id oppidum recepisset rogaretque eum Salinator, ut meminisset opera sua se Tarentum recepisse, "quidni" inquit "meminerim? Numquam enim

    recepissem, nisi tu perdidisses." Sunt etiam illa subabsurda, sed eo ipso nomine saepe ridicula, non solum mimis perapposita, sed etiam quodam modo nobis:

  1. homo fatuus,
  2. postquam rem habere coepit, est emortuus.
  3. Et

  4. quid est tibi ista mulier? Uxor. Similis me dius fidius.
  5. Et

  6. quamdiu ad aquas fuit, numquam est emortuus.
  7. Genus hoc levius et, ut dixi, mimicum, sed habet non numquam aliquid etiam apud nos loci, ut vel non stultus quasi stulte cum sale dicat aliquid: ut tibi, Antoni, Mancia, cum audisset te censorem a M. Duronio de ambitu postulatum,

"aliquando" inquit "tibi tuum negotium agere licebit." Valde haec ridentur et hercule omnia, quae a prudentibus quasi per simulationem non intellegendi subabsurde salseque dicuntur. Ex quo genere est etiam non videri intellegere quod intellegas, ut Pontidius "qualem existimas, qui in adulterio deprehenditur?" "tardum!" ut ego, qui in dilectu Metello, cum excusationem oculorum a me non acciperet