On Oratory

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. 1. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

Nam haec perpetua contra Scaevolam Curiana defensio tota redundavit hilaritate quadam et ioco; dicta illa brevia non habuit; parcebat enim adversari dignitati, in quo ipse conservabat suam; quod est hominibus facetis et dicacibus difficillimum, habere hominum rationem et temporum et ea, quae occurrunt, cum salsissime dici possunt, tenere; itaque non nulli ridiculi homines hoc ipsum non insulse interpretantur;

dicere enim aiunt Ennium, flammam a sapiente facilius ore in ardente opprimi, quam bona dicta teneat; haec scilicet bona dicta, quae salsa sint; nam ea dicta appellantur proprio iam nomine. Sed ut in Scaevola continuit ea Crassus atque in illo altero genere, in quo nulli aculei contumeliarum inerant, causam illam disputationemque elusit, sic in Bruto, quem oderat et quem dignum contumelia iudicabat, utroque genere pugnavit.

Quam multa de balneis, quas nuper ille vendiderat, quam multa de amisso patrimonio dixit! Atque illa brevia, cum ille diceret se sine causa sudare, "minime" inquit "modo enim existi de balneis." Innumerabilia alia fuerunt, sed non minus iucunda illa perpetua: cum enim Brutus duo lectores excitasset et alteri de colonia Narbonensi Crassi orationem legendam dedisset, alteri de lege Servilia, et cum contraria inter sese de re publica capita contulisset, noster hic facetissime tris patris Bruti de iure civili libellos tribus legendos dedit.

Ex libro primo: "forte evenit ut in Privernati essemus." "Brute, testificatur pater se tibi Privernatem fundum reliquisse." Deinde ex libro secundo: "in Albano eramus ego et Marcus filius." "Sapiens videlicet homo cum primis nostrae civitatis norat hunc gurgitem; metuebat ne, cum is nihil haberet, nihil esse ei relictum putaretur." Tum ex libro tertio, in quo finem scribendi fecit—tot enim, ut audivi Scaevolam dicere, sunt veri Bruti libri—"in Tiburti forte adsedimus ego et Marcus filius." "Ubi sunt hi fundi, Brute, quos tibi pater publicis commentariis consignatos reliquit? Quod nisi puberem te, inquit, iam haberet, quartum librum composuisset et se

etiam in balneis lotum cum filio scriptum reliquisset." Quis est igitur qui non fateatur hoc lepore atque his facetiis non minus refutatum esse Brutum quam illis tragoediis, quas egit idem, cum casu in eadem causa efferretur anus Iunia. Pro di immortales, quae fuit illa, quanta vis! quam inexspectata! quam repentina! cum coniectis oculis, gestu omni ei imminenti, summa gravitate et celeritate verborum "Brute, quid sedes? Quid illam anum patri nuntiare vis tuo? Quid illis omnibus, quorum imagines duci vides? Quid maioribus tuis? Quid L. Bruto, qui hunc populum dominatu regio liberavit? Quid te agere? Cui rei, cui gloriae, cui virtuti studere? Patrimonione augendo? At id non est nobilitatis.