De Inventione
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Stroebel, Eduard, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
querit, quod cruentum gladium habuerit. rursum, utrum videatur diligenter ratio faciendi esse habita et excogitata, an ita temere, ut non veri simile sit quem- quam tam temere ad maleficium accessisse. in quo quaeritur, num quo alio modo commodius potuerit fieri vel a fortuna administrari. nam saepe, si pecuniae, adiumenta, adiutores desint, facultas fuisse faciundi non videtur. hoc modo si diligenter attendamus, apta inter se esse intellegimus haec, quae negotiis, et illa, quae personis sunt adtributa.
Hic non facile est neque necessarium est distinguere, ut in superioribus partibus, quo pacto quicque accu- satorem et quomodo defensorem tractare oporteat. non est necessarium, propterea quod causa posita, quid
in quamque conveniat, res ipsa docebit eos, qui non omnia hic se inventuros putabunt,si modo quandam in commune mediocrem intellegentiam conferent; non facile autem, quod et infinitum est tot de rebus utram- que in partem singillatim de una quaque explicare et alias aliter haec in utramque partem causae solent convenire. quare considerare haec, quae exposuimus, oportebit. facilius autem ad inventionem animus in- cidet, si gesti negotii et suam et adversarii narrationem saepe et diligenter pertractabit et, quod quaeque pars suspicionis habebit, eliciens considerabit, quare, quo consilio, qua spe perficiundi quicque factum sit; hoc cur modo potius quam illo; cur ab hoc potius quam ab illo; cur nullo adiutore aut cur hoc; cur nemo sit conscius aut cur sit aut cur hic sit; cur hoc ante fac- tum sit; cur hoc ante factum non sit; cur hoc in ipso negotio, cur hoc post negotium, an factum de industria an rem ipsam consecutum sit; constetne oratio aut cum re aut ipsa secum; hoc huiusne rei sit signum an illius, an et huius et illius et utrius potius; quid fac- tum sit, quod non oportuerit, aut non factum, quod oportuerit.