De Inventione
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Stroebel, Eduard, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
quemadmodum autem accusator, cum ab aliis culpam demovebit, defensoris locis utetur, sic iis locis, qui accusatori dati sunt, utetur reus, cum in alios ab se crimen volet transferre.
Ex persona autem coniectura capietur, si eae res, quae personis adtributae sunt, diligenter considera- buntur, quas omnes in primo libro exposuimus. nam et de nomine nonnumquam aliquid suspicionis na- scitur—nomen autem cum dicimus, cognomen quoque intellegatur oportet; de hominis enim certo et proprio vocabulo agitur—, ut si dicamus idcirco aliquem Cal- dum vocari, quod temerario et repentino consilio sit;
aut si ea re hominibus Graecis inperitis verba dederit, quod Clodius aut Caecilius aut Mutius vocaretur. et de natura licet aliquantum ducere suspicionis. omnia enim haec, vir an mulier, huius an illius civitatis sit, quibus sit maioribus, quibus consanguineis, qua
aetate, quo animo, quo corpore, quae naturae sunt ad- tributa, ad aliquam coniecturam faciendam pertinebunt. et ex victu multae trahuntur suspiciones, cum, quemad- modum et apud quos et a quibus educatus et eruditus sit, quaeritur, et quibuscum vivat, qua ratione vitae,